Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0279
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 280 [280]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0279

OCR

LETTERS OF ERASMUS 256 [1516 literae: atrio où äpyovres duovosraro. Magna tamen spes est in Ioanne Syluagio, Burgundiae Cancellario, qui quidem, vt ipse non 140 Solum maximus est ac prudentissimus verum etiam eruditissimus, ita impense fauet omnibus quos insignis eruditio commendat. Hune heroa, si nobis superum benignitas diu velit incolumem, spes est fore vt apud nos quoque proueniant qui ingenii sui monumentis Principis sui regnum, caetera felicissimum, illustrent et ornent. Rursum vale. 422. From WILLIAM BRIELIS. Deventer MS. 91, f. 149. LB. App. 64. [A letter of welcome on Erasmus’ second return from Basle. Of the writer nothing else seems to be known. ] 20 June (1516). GVILIELMVS BRIELIS DOMINO ERASMO S. QvamprIMmvm olfeceram ex Germania in Brabantiam iterum te recepisse, mi Hrasme suauissime, haud potui diutius continere me quo non loquerer tecum absens per epistolam, cum praesertim id coram mihi non licet; quippe qui aliquid iam diu litterarum ad te 5 dare concupieram teque meis ineptis verborum quisquiliis obtundere, ni inuidens locorum distantia arctissimaeque solitudinis nostrae professio impedimento fuisset. Itaque quid in mentem mihi scribere venit accipe, et breuiter quidem. Si locus amandi superest adhuc, precor me (licet non fecero). . . . Multos tibi patronos et amicos tum 1o singulari eruditione tua tum vel morum vitaeque integritate conciliasti, qui profecto te tanquam patrem aut fratrem flagrantissime amplectuntur. Et felices quidem illi, qui te coram et videre et audire mereantur ac suauissima tua per litteras sepicule consuetudine frui. Atqui vtinam vel semel liceat mihi! Proinde ausim dicere, sed for15 tassis arrogantius et tamen vere, non minori me nexu amoris te complecti quam ii qui vnice te colunt, venerantur ac diligunt. Testis est mihi Deus, si mentior. Et quamuis beneficiis te nunc donisque temporalibus exornare non valemus, quae profecto reliquimus omnia, vt aliquando Ohristi Iesu paupertate ditaremur ; praestiti tamen assidue 20 atque praestabo quod habui, summam videlicet tui in precibus apud Deum commendationem, maxime in sacrosancto sancti altaris sacrificio. Quare, mi Erasme dulcissime, cadat precor in conspectu iam tuo deprecatio mea, ne repellas me a tuorum numero. At ne longiori tibi prolixitate displiceam, verbum non amplius addam. Vale, mi 422. 9. Post fecero, vbi finis est versus, deest aliquid. 20. heo ante habui scripsit amanuensis et delewt: add. LB. 422, 18. reliquimus] Matt. 19. 27. 24. verbum] Hor. S. 1. 1. 121.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1564 px
Image height
2629 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
973.49 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0279.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0279.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit