commentarios scribi potuisse quam quo nobis ille minutae minutiae
scriptae sunt.
Atque haec qualiacunque Àerroloyuaro grauissimi theologi ample¬
ctuntur, ex his se plurimum hausisse lucis fatentur ; nisi forte mihi 100
blandiuntur tot integerrimi viri, quorum et nomina recenserem et
epistolas producerem, ni mihi vehementer displiceret xevodoéia. Et
alioqui si me ipsum meo pede metiri velim, nihil nisi minutum susce¬
pturus sum, ac defugiam onus paruis animis et paruo corpore maius.
Denique nescio quo modo magis arridet animo meo in nugis ad- ro5
miscere seria quam in magnis rebus nugari. Et mihi videtur nihil
nugacius quam in his questiunculis, quibus theologi complures sibi dii
videntur, argutari ; čéeorı yàp mpòs oé ye åùnðeúew. Iam in hoc argu¬
menti genere yideor mihi superiores omneis, si non eruditione, certe
diligentia superasse. Hieronymus in emendatione Psalterii quam 110
multa pene friuola adnotauit! Nec mihi deero, si modo vita vires¬
que suppetent. In Psalmum Beatus Vir praelusi. Paulum aggrediar.
Hieronymus prodibit totus renatus. Haec adeo magna sunt vt ob
quorundam inuidiam vix subsistam. Quam tibi magna videantur
nescio, certe maiora quam pro meis viribus et fateor et intelligo. 115
Verti ex Plutarcho libellos aliquot, in quo scriptore nihil mihi non
grauissimum esse videtur. Non grauaberis igitur explicare quas
NerroAoyias a me vitari velis ; vt certius hac in re tuum sequar con¬
silium, quod vbique sequi non secus atque oraculum est animus.
De praefatione qua Nouum Testamentum Leoni dico, nihilominus 120
admiscens Archiepiscopum Cantuariensem Moecenatem meum, nae
tu probe coniectas. Istuc ipsum spectabam id temporis. Quod gra¬
tularis ocio nostro et tuam deploras fortunam, ista quidem in re, mi
Budaee, longe lateque abs te dissentio. Libri tui satis testantur
Budaco non omnino deesse ocium; quanquam et alioqui tam singu- 125
laris ista ingenii tui foelicitas ac foecunditas quamlibet multis occu¬
pationibus sufficere possit. Porro liberis, vxori, reliquaeque curae
domesticae ego vnicam vxorem meam oppono riv xardparov Teviav,
quam uec adhuc humeris excutere possum, adeo ròv puoovvra poet.
Obsecro te per tuam immortalitatem, quae te tuosque omnes haud 130
dubia manet, vt magno infractoque animo qua cepisti pergas, et bonis
succurrere literis et tuae Galliae nunquam intermoriturum decus
eruditissimis tuis lucubrationibus parare. His interim contentus
esto. Ad reliqua rescribam simul atque loca relegero. Bene vale et
Erasmo, quod facis, faue. 135
Agitur hic apud Principem de inaurando me. Verum haud scio
qui fit vt mea sententia nusquam quam hic contemptiores sint bonae