Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0278
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 279 [279]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0278

OCR

421] TO WILLIAM BUDAEUS 255 commentarios scribi potuisse quam quo nobis ille minutae minutiae scriptae sunt. Atque haec qualiacunque Àerroloyuaro grauissimi theologi amplectuntur, ex his se plurimum hausisse lucis fatentur ; nisi forte mihi 100 blandiuntur tot integerrimi viri, quorum et nomina recenserem et epistolas producerem, ni mihi vehementer displiceret xevodoéia. Et alioqui si me ipsum meo pede metiri velim, nihil nisi minutum suscepturus sum, ac defugiam onus paruis animis et paruo corpore maius. Denique nescio quo modo magis arridet animo meo in nugis ad- ro5 miscere seria quam in magnis rebus nugari. Et mihi videtur nihil nugacius quam in his questiunculis, quibus theologi complures sibi dii videntur, argutari ; čéeorı yàp mpòs oé ye åùnðeúew. Iam in hoc argumenti genere yideor mihi superiores omneis, si non eruditione, certe diligentia superasse. Hieronymus in emendatione Psalterii quam 110 multa pene friuola adnotauit! Nec mihi deero, si modo vita viresque suppetent. In Psalmum Beatus Vir praelusi. Paulum aggrediar. Hieronymus prodibit totus renatus. Haec adeo magna sunt vt ob quorundam inuidiam vix subsistam. Quam tibi magna videantur nescio, certe maiora quam pro meis viribus et fateor et intelligo. 115 Verti ex Plutarcho libellos aliquot, in quo scriptore nihil mihi non grauissimum esse videtur. Non grauaberis igitur explicare quas NerroAoyias a me vitari velis ; vt certius hac in re tuum sequar consilium, quod vbique sequi non secus atque oraculum est animus. De praefatione qua Nouum Testamentum Leoni dico, nihilominus 120 admiscens Archiepiscopum Cantuariensem Moecenatem meum, nae tu probe coniectas. Istuc ipsum spectabam id temporis. Quod gratularis ocio nostro et tuam deploras fortunam, ista quidem in re, mi Budaee, longe lateque abs te dissentio. Libri tui satis testantur Budaco non omnino deesse ocium; quanquam et alioqui tam singu- 125 laris ista ingenii tui foelicitas ac foecunditas quamlibet multis occupationibus sufficere possit. Porro liberis, vxori, reliquaeque curae domesticae ego vnicam vxorem meam oppono riv xardparov Teviav, quam uec adhuc humeris excutere possum, adeo ròv puoovvra poet. Obsecro te per tuam immortalitatem, quae te tuosque omnes haud 130 dubia manet, vt magno infractoque animo qua cepisti pergas, et bonis succurrere literis et tuae Galliae nunquam intermoriturum decus eruditissimis tuis lucubrationibus parare. His interim contentus esto. Ad reliqua rescribam simul atque loca relegero. Bene vale et Erasmo, quod facis, faue. 135 Agitur hic apud Principem de inaurando me. Verum haud scio qui fit vt mea sententia nusquam quam hic contemptiores sint bonae 104. sum B: sim 0°. 107. complures add. H. 121. Archiepiscopum add. H. meum add, IT, 188. parare B: parere N. 134. scribam C.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1559 px
Image height
2592 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
961.39 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0278.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0278.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit