OCR Output

220

LETTERS OF ERASMUS [1516

Hieronymum sibi nonnihil hoe nomine gratulari, quod faustissimis
tui nominis auspiciis mundo reuixerit, tam inter theologos summus
quam tu inter laudatos episcopos nulli secundus. Etenim vt ille
330 doctrinae orbem numeris omnibus felicissime absoluit, ita tu virtutum
omnium episcopalium circulum et harmoniam mire temperasti.
Caetera quidem pulchre congruunt. Vnum illud vereor ne nostra
mediocritas non satisfecerit vel Hieronymi dignitati vel tude celsitu:
dini. Nec enim vsquam magis ingenioli mei tenuitatem sentio
335 quam vbi contendo tuis eximiis virtutibus et amplissimis in me
meritis vtcunque respondere. Sed quid facerem, tot ac tantis
nominibus obstrictus tibi vt ne capitis quidem auctione facta sim vlli
portioni soluendae par futurus? Feci quod solent qui, cum prorsus
soluendo non sint, data quantulacunque aeris portione sese magis
340 etiam astringunt, et rem, non animum, sibi deesse testificantur,
malae fortunae potius quam malae fidei debitores, et ob hoc ipsum
iudicum fauorem emereri soliti, quod miseri sint verius quam ingrati.
Atque in hoc sane genere rerum vna est referendae gratiae ratio, si
quis ingenue libenterque debeat, et agnoscere creditorem ex parte
345 retulisse est. Imo vt quod similius est conferam, eorum consilium
secutus qui malunt versuram facere quam in neruum ire, ab
Hieronymo sumpsi mutuum quod tibi dependerem. Quanquam cur
id iam mutuum videatur ac non potius meum ? nam multae res
soli vel occupatione vel praescriptione demigrant in ius alienum.
350 Caeterum in hoc rerum genere Hieronymus ipse nobis legem prae:
scripsit, in ea praefatione quam libris Regum praeposuit, iterum
atque iterum illud opus suum appellans propterea quod quicquid
corrigendo, legendo crebroque versando nostrum fecimus, id iure
nobis vindicamus. Hac lege cur non et ipse mihi ius vindicem in
355 Hieronymianis libris, quos tot iam saeculis pro derelictis habitos
velut in vacuum veniens non aestimandis sudoribus verae theologiae
studiosis asserui ?
Aureum flumen habet, locupletissimam bibliothecam habet quisquis
vnum habet Hieronymum. Atque hunc rursum non habet, quis¬
360 quis habet cuiusmodi ferebatur antehac vndiquaque confusum et con¬
taminatum. Non quod ausim confirmare nihil vsquam veterum
mendarum, hoc est nulla pristinae ruinae vestigia residere :
quod haud scio an ipse praestare queat Hieronymus, nisi contingant
exemplaria castigatiora quam nobis adhuc habere licuit. Illud
365 summo adnixi studio consecuti sumus, vt non multum supersit. Et
yt nihil aliud, certe noster conatus nonnullos extimulaturus est, ne
posthac nullo delectu quicquid in libris offenderint quantumuis cor¬
ruptum a quocunque impostore, quocunque titulo subditum, ample¬
348. nam B: aca.