OCR
396] TO WILLIAM WARHAM 213 veluti Numae ac Sibyllae, aut rerum ab hominibus gestarum 45 memoriam complectentibus velut apud Aegyptios, aut aliquam humanae sapientiae portionem tradentibus veluti Platonis et Aristotelis, quanto iustius est idem facere principes Christianos et episcoposin seruandis eorum monumentis qui sacro afflati spiritu non tam libros quam oracula nobis reliquerunt! Et tamen haud scio qui 50 factum sit vt non alia in re magis cessatum videatur a maioribus nostris. Sit sane leuis ethnicorum authorum iactura, quae tantum efficiat vt minus eruditi simus aut minus eloquentes, non yt minus pii. Caeterum ex tot eximiis vereque sacrosanctis authoribus quos nobis vel erudita dedit Graecia vel huius aemula prodidit Italia vel 55 olim studiis florentissima produxit Gallia vel ingeniosa peperit Aphrica vel laboris patiens aedidit Hispania, rara quadam eruditione suspiciendos, eloquentia claros, vitae sanctimonia venerandos, queso te, quam pauci supersunt casu seruati magis quam nostro beneficio ! atque hi rursum ipsi quam foede mutili, quam contaminati, quam 60 prodigiosis mendis vndique scatentes vt non magni referat sic superesse! Equidem vt non aspernor simplicem vulgi pietatem, ita non possum non mirari tam praeposterum multitudinis iudicium. Calceos sanctorum et sudariola mucco sordentia exosculamur, et eorundem libros, sanctissimas et efficacissimas diuorum reliquias, 65 neglectos iacere patimur. Tuniculam aut indusiolum diui aureis gemmatisque thecis reponimus, et libros ab illis elaboratos, in quibus id quod illorum fuit optimum nobis adhuc viuit spiratque, cymicibus, tineis ac blattis impune rodendos relinquimus. Neque vero difficile sit huiusce rei causam coniecturis assequi. 70 Posteaquam principum mores plane iam in barbaricam quandam tyrannidem degenerassent, tum episcopi prophanam ditionem magis coepissent amplecti quam ab apostolis traditum docendi munus, mox yniuersa docendi prouincia in istos quosdam est relegata qui charitatis et religionis cognomen hodie ceu peculiare sibi vindicant : iam negligi 75 ceptae bonae litterae, fastidita Graecanici sermonis peritia multoque magis Hebraici: spretum eloquentiae studium, quin et ipsa lingua Latina sic conspurcata est subinde noua barbarie vt iam nihil minus esset quam Latina. Nec historiae nec geographiae nec antiquitatis vila cura. Tantum ad sophisticas quasdam argutias contracta res 80 litteraria, et eruditionis summa penes summularios quosdam collectores ac excerptores esse coepit, hoc nimirum impudentiores quo minus eruditos. Proinde veteres illos scriptores facile vel antiquari passi sunt vel, quod vero propius est, ipsi abolendos curarunt vt quos iam frustra legerent, nimirum his rebus destituti sine quibus illi non 85 Ft tamen ex illis vtcunque decerpta quaedam suis queant intelligi. 83. eruditos a: habebant eruditionis B. 66. diui a: sanctorum 8.