OCR
212 LETTERS OF ERASMUS [1516 crandas ducerent ; eaque cum primis cura summis ac florentissimis 5 regibus digna videretur, si excellentium virorum libros, quo pluribus vsui esse possent, in diuersas linguas transferendos curarent : hine videlicet et sibi verissimam certissimamque laudem et regno praecipuum ornamentum accessurum rati, si bibliothecam quam optimis simul et emendatissimis codicibus instructam posteritati traderent. quid ex id genus opibus intercidisset. Proinde ne qui suis ingeniis suisque vigiliis tantopere de mortalibus vniuersis meriti fuissent, horum memoria iniuria temporum nihil non oblitterantium intermoreretur, authores ipsos statuis ac picturis expressos passim in vindicantes. Tum eorundem apophthegmata marmori aerique passim insculpta mortalium oculis ingerebant, libros ingenti redemptos precio magnaque fide vel religione potius descriptos cedrinis inclusos capsulis tum cedri succo oblitos in templis reponebant; partim vt nibus concrederetur, partim ne quid situs aut caries illa monumenta vitiaret quae sola principum gloriam a situ carieque queunt asserere, et impune intermorerentur quae praestant omnibus immortalitatem, Fuerunt qui nec hac contenti diligentia codices ceu thesaurum innec incendiis nec bellorum procellis, quibus omnia sacra prophanaque misceri solent, interirent et posteris certe superessent. Nimirum perspexerunt hoc non minus sapientia quam regno clari principes, bþarbaricum esse cadauera defunctorum vnguentis, aromatibus ac vitro referat quidem seruari, quippe iam nec figuram oris aut corporis imaginem referentia—quod saxeae tamen faciunt imagines; nec parem curam adhiberi seruandis animorum reliquiis. Proinde multo iustius eam curam in excellentium virorum libros transferri, in et efficacius loquantur mortui quam viui. Confabulantur, docent, adhortantur, deterrent, consulunt, erigunt, consolantur sie vt nulli nec fidelius nec paratius. Denique tum nobis verissime viuunt posteaquam sibi viuere desierunt. Equidem sic opinor, si quis cum M. sticam egisset consuetudinem, minus nouerit Ciceronis quam faciunt hi qui versandis Ciceronis scriptis cum animo illius cotidie confabulantur. Porro si hic honos est habitus supersticiosis etiam voluminibus 9. instructam add. ß. 13. temporum iniuria £. 29. aromatibus . i 30. diligenter add. B. 32. nec parem .. . 33. multo 8: Multo igitur a.