veluti Numae ac Sibyllae, aut rerum ab hominibus gestarum 45
memoriam complectentibus velut apud Aegyptios, aut aliquam
humanae sapientiae portionem tradentibus veluti Platonis et
Aristotelis, quanto iustius est idem facere principes Christianos et epi¬
scoposin seruandis eorum monumentis qui sacro afflati spiritu non tam
libros quam oracula nobis reliquerunt! Et tamen haud scio qui 50
factum sit vt non alia in re magis cessatum videatur a maioribus
nostris. Sit sane leuis ethnicorum authorum iactura, quae tantum
efficiat vt minus eruditi simus aut minus eloquentes, non yt minus
pii. Caeterum ex tot eximiis vereque sacrosanctis authoribus quos
nobis vel erudita dedit Graecia vel huius aemula prodidit Italia vel 55
olim studiis florentissima produxit Gallia vel ingeniosa peperit
Aphrica vel laboris patiens aedidit Hispania, rara quadam eruditione
suspiciendos, eloquentia claros, vitae sanctimonia venerandos, queso
te, quam pauci supersunt casu seruati magis quam nostro beneficio !
atque hi rursum ipsi quam foede mutili, quam contaminati, quam 60
prodigiosis mendis vndique scatentes vt non magni referat sic super¬
esse! Equidem vt non aspernor simplicem vulgi pietatem, ita non
possum non mirari tam praeposterum multitudinis iudicium.
Calceos sanctorum et sudariola mucco sordentia exosculamur, et
eorundem libros, sanctissimas et efficacissimas diuorum reliquias, 65
neglectos iacere patimur. Tuniculam aut indusiolum diui aureis
gemmatisque thecis reponimus, et libros ab illis elaboratos, in quibus
id quod illorum fuit optimum nobis adhuc viuit spiratque, cymicibus,
tineis ac blattis impune rodendos relinquimus.
Neque vero difficile sit huiusce rei causam coniecturis assequi. 70
Posteaquam principum mores plane iam in barbaricam quandam
tyrannidem degenerassent, tum episcopi prophanam ditionem magis
coepissent amplecti quam ab apostolis traditum docendi munus, mox
yniuersa docendi prouincia in istos quosdam est relegata qui charitatis
et religionis cognomen hodie ceu peculiare sibi vindicant : iam negligi 75
ceptae bonae litterae, fastidita Graecanici sermonis peritia multoque
magis Hebraici: spretum eloquentiae studium, quin et ipsa lingua
Latina sic conspurcata est subinde noua barbarie vt iam nihil minus
esset quam Latina. Nec historiae nec geographiae nec antiquitatis
vila cura. Tantum ad sophisticas quasdam argutias contracta res 80
litteraria, et eruditionis summa penes summularios quosdam colle¬
ctores ac excerptores esse coepit, hoc nimirum impudentiores quo
minus eruditos. Proinde veteres illos scriptores facile vel antiquari
passi sunt vel, quod vero propius est, ipsi abolendos curarunt vt quos
iam frustra legerent, nimirum his rebus destituti sine quibus illi non 85
Ft tamen ex illis vtcunque decerpta quaedam suis