ingens imperium occuparat nec citra sanguinem nec admodum dura¬
turum, Tu pulcherrimo natus imperio, maiori destinatus, vt quam
illi sudandum erat vt inuaderet, tam tibi forte laborandum erit vt 45
aliquam ditionis partem vltro cedas potius quam occupes. Superis
debes quod incruentum et nullius malo emptum contigit imperium ;
iam tuae sapientiae partes erunt incruentum item ac tranquillum
tueri. Et est ea naturae tuae bonitas, ea mentis integritas, ea vis
ingenii, ea sub incorruptissimis praeceptoribus fuit institutio ; deni- 50
que tot vndique te maiorum tuorum circunstant exempla, vt omnibus
certissima spes sit Carolum aliquando praestaturum quod a patre
tuo Philippo dudum expectabat orbis : neque fefellisset expectationem
publicam, ni mors illum ante diem terris eripuisset. Itaque cum non
ignorarem tuae celsitudini nihil opus esse cuiusquam monitis, nedum 55
meis, tamen visum est optimi principis simulacrum in commune
proponere, sed tuo sub nomine; vt qui magnis imperiis educantur,
per te rationem accipiant administrandi, abs te exemplum: quo
simul et tuis auspiciis haec vtilitas ad omnes permanaret, et nos
iam tui his ceu primitiis animi in te nostri studium vtcunque 6o
testificaremur.
Isocratis de regno administrando praecepta Latinitate donaui¬
mus; ad cuius aemulationem adiecimus nostra velut aphorismis
absoluta, quo minus esset tedii legentibus, sed tamen ab illius decretis
haud parum dissidentia. Siquidem ille sophista regulum nescio 65
quem seu tyrannum potius instituit, ethnicus ethnicum ; ego theo¬
logus inclytum et integerrimum principem, ad haee Christianus
Christianum. Quae si mihi scriberentur ad prouectioris aetatis
principem, poteram fortasse nonnullis in suspicionem venire vel
adulationis vel procacitatis. Nunc cum hic libellus dicatus sit ei, qui 70
tametsi summam de se spem praebeat, tamen vt admodum adolescens
et nuper inauguratus imperio ne potuerit quidem admodum multa
gerere, quae solent in aliis principibus aut laudari aut; repraehendi ;
liber nimirum vtraque suspicione, non possum aliud quaesisse videri
quam publicam vtilitatem : quam vt regibus, ita et regum amicis ac
famulis oportet vnicum esse scopum. Inter innumera decora quae
tibi Deo praeside tua parabit virtus, erit et haec nonnulla pars laudum
tuarum, talem fuisse Carolum, vt non veritus sit aliquis illi citra
vllam assentationem integri verique Christiani principis simulachrum