OCR Output

206 LETTERS OF ERASMUS [1516

iure Xenophon in libro quem inscripsit Oeconomicon arbitretur esse
5 quiddam homine maius planeque diuinum imperare liberis ac volen¬
tibus. Haec nimirum est illa principibus expetenda sapientia, quam
vnam caeteris rebus contemptis optauit cordatissimus adolescens
Solomon, quamque iugiter regio throno voluit assistere. Haec est
illa castissima simul et pulcherrima Sunamitis, cuius vnius complexi¬
| 10 bus vnice delectatus est Dauid, sapientissimi filii sapientissimus
pater. Haec est quae loquitur in Prouerbiis: ‘Per me principes
imperant et potentes decernunt iusticiam.’ Hanc quoties in con¬
silium adhibent reges, exclusis pessimis illis consultoribus, ambitione,
ira, cupiditate et adulatione, iam rebus omnibus florens respublica,
15 principis sui sapientiae felicitatem suam acceptam ferens, merito sibi
gratulatur ; ‘ Venerunt ° inquiens ‘mihi omnia bona pariter cum illa
Proinde Plato non alia in re diligentior est quam in instituendis
reipublicae suae custodibus, quos non opibus, non gemmis, non
cultu, non imaginibus, non satellitio, sed sola sapientia caeteros vult
| 20 antecellere; negans vnquam beatas fore respublicas, nisi aut philo¬
| sophi gubernaculis admoueantur, aut ii quibus forte contigit admini¬
| stratio philosophiam amplectantur: philosophiam, inquam, non istam
quae de principiis, de prima materia, de motu aut infinito disputat,
sed quae falsis vulgi opinionibus ac viciosis affectibus animum
25 liberans ad aeterni numinis exemplar recte gubernandi rationem
commonstrat, Tale quiddam sensit, opinor, et Homerus, cum Mercu¬
rius Vlyssem aduersus Oirces veneficia moly herba praemunit. Nec
sine causa Plutarchus neminem existimat de republica melius mereri
quam qui principis animum, omnibus consulturum, optimis ac prin¬
30 cipe dignis rationibus imbuerit: e diuerso neminem aeque grauem
perniciem adferre rebus mortalium atque eum qui principis pectus
prauis opinionibus aut cupiditatibus corruperit, haud secus quam si
quis fontem publicum, vnde hauriant vniuersi, letalibus venenis in¬
| fecerit. Idem haud abs re taxat celebratissimum illud Alexandri
36 magni dictum; qui cum a colloquio quod habuerat cum Diogene
Cynico digressus admiraretur animum illum philosophicum, excelsum,
infractum, inuictum et omnibus humanis rebus superiorem, ‘Ni
Alexander’ inquit ‘essem, Diogenes esse cupiam °’; imo quo pluribus
rerum procellis obnoxia est ingens ditio, hoc magis illi fuerat optandus

40 Diogenis animus, qui tantis rerum molibus par esse posset.
Sed quam Alexandrum felicitate superas, Carole princeps inclyte,
tam speramus futurum vt anteeas et sapientia. Nam ille quidem

| 4. Oeconomicon] 21, 12. 28. Plutarchus] Mor. 778D; LB. iv.
11. Prouerbiis] 8. 16. 48 B.
16. Venerunt] Sap. 7. 11. 34. Idem] Alex. 14, and Mor. 782A:

26. Homerus] 04. 10. 305. LB. iv. 45 AB.