OCR
393] TO PRINCE CHARLES 207 ingens imperium occuparat nec citra sanguinem nec admodum duraturum, Tu pulcherrimo natus imperio, maiori destinatus, vt quam illi sudandum erat vt inuaderet, tam tibi forte laborandum erit vt 45 aliquam ditionis partem vltro cedas potius quam occupes. Superis debes quod incruentum et nullius malo emptum contigit imperium ; iam tuae sapientiae partes erunt incruentum item ac tranquillum tueri. Et est ea naturae tuae bonitas, ea mentis integritas, ea vis ingenii, ea sub incorruptissimis praeceptoribus fuit institutio ; deni- 50 que tot vndique te maiorum tuorum circunstant exempla, vt omnibus certissima spes sit Carolum aliquando praestaturum quod a patre tuo Philippo dudum expectabat orbis : neque fefellisset expectationem publicam, ni mors illum ante diem terris eripuisset. Itaque cum non ignorarem tuae celsitudini nihil opus esse cuiusquam monitis, nedum 55 meis, tamen visum est optimi principis simulacrum in commune proponere, sed tuo sub nomine; vt qui magnis imperiis educantur, per te rationem accipiant administrandi, abs te exemplum: quo simul et tuis auspiciis haec vtilitas ad omnes permanaret, et nos iam tui his ceu primitiis animi in te nostri studium vtcunque 6o testificaremur. Isocratis de regno administrando praecepta Latinitate donauimus; ad cuius aemulationem adiecimus nostra velut aphorismis absoluta, quo minus esset tedii legentibus, sed tamen ab illius decretis haud parum dissidentia. Siquidem ille sophista regulum nescio 65 quem seu tyrannum potius instituit, ethnicus ethnicum ; ego theologus inclytum et integerrimum principem, ad haee Christianus Christianum. Quae si mihi scriberentur ad prouectioris aetatis principem, poteram fortasse nonnullis in suspicionem venire vel adulationis vel procacitatis. Nunc cum hic libellus dicatus sit ei, qui 70 tametsi summam de se spem praebeat, tamen vt admodum adolescens et nuper inauguratus imperio ne potuerit quidem admodum multa gerere, quae solent in aliis principibus aut laudari aut; repraehendi ; liber nimirum vtraque suspicione, non possum aliud quaesisse videri quam publicam vtilitatem : quam vt regibus, ita et regum amicis ac famulis oportet vnicum esse scopum. Inter innumera decora quae tibi Deo praeside tua parabit virtus, erit et haec nonnulla pars laudum tuarum, talem fuisse Carolum, vt non veritus sit aliquis illi citra vllam assentationem integri verique Christiani principis simulachrum ~ ox 49. Et est a: Est à . 53. Philippo] Cf. Ep. 205. 63. aphorismis] Cf. Ep. 523. : 6o. tui] Evidently a reference to 72. inauguratus] Charles was inErasmus’ appointment as councillor. vested with the government of the 62. Isocratis] Printed with the Insti- ag on 5 Jan. 1515: Henne tutio. li. 87.