OCR Output

196 LETTERS OF ERASMUS [1516
triui.. Verum longam tandem moram exitus satis gratus est in¬
sequutus. Ergo vbi negocium, quamobrem ipse veneram, ad finem

100 yidi perductum et alia tamen rursus ex aliis nasci, quae longioris
| morae viderentur initia (neque enim vnquam inter principes desunt)
i datis ad Cardinalem literis redeundi veniam impetraui mihi; vsus
| ad eam rem cum caeterorum amicorum opera tum praecipue Pacei:
| neque enim adhuc abierat. Sed dum redeo, Grauelinii subito oc:
| tos curri, idque tam propere festinanti vt vix ei liceret, dum nos mutuo

salutaremus, subsistere. Tunstalus iam nuperrime reuersus dies vix
decem hic moratus, nec vllo tamen eorum pro suo arbitrio suauiter
acto, sed omni eo tempore anxie atque odiose consumpto in earum
| expositione rerum quas legatus in mandatis habuerat, ecce rursus
110 eodem subito noua legatione retruditur, idque certe scio, si negare
liceret, inuitissimus.
k Mihi nunquam admodum legati munus arrisit.
} perinde nobis laicis quam sacerdotibus conuenire vobis, qui primum
vxores ac liberos aut domi non habetis aut vbique reperitis. Nos
115 sicubi paulo absumus, coniugum protinus ac sobolis desyderio reuo
camur. Deinde sacerdos quum emittitur, totam familiam potest vbi
velit circumducere et regiis interim expensis pascere quos domi pr
sturus erat suis. At mihi absenti duplex alenda familia, altera domi,
altera peregre. Commeatus mihi satis benigne dabatur a Rege pro
120 eorum numero quos eduxi mecum ; verum eorum quos interim ne:
cesse fuit domi relinquere nulla est habita ratio: a quibus ego, quan¬
quam scis quam clemens maritus, quam indulgens pater, quam mitis
dominus, tamen ne tantulum quidem quiui impetrare vt mea causa
tantisper quoad domum redirem ieiuni persisterent. Postremo

125 sacerdotibus laborum atque impensarum gratiam auctoramentis

ecclesiasticis procliue est principibus sine vllo sumptu suo rependere;

nobis neque tam laute neque tam facile prospicitur: quanquam mihi

reuertenti pensio annua ab Rege decreta est, eaque plane, seu quis

honorem spectet seu fructum, neutiquam contemnenda. Quam ego

130 tamen hactenus recusaui, videorque mihi perpetuo recusaturus ; quod

ea suscepta praesens haec mea in vrbe conditio, quam ego etiam me

liori antepono, aut mihi foret relinquenda aut, quod minime vellem,

cum aliqua ciuium offensione retinenda: quibus si qua cum Principe,

quod nonnunquam accidit, oriretur de priuilegiis questio, minus me

119. BIB:

Neque videtur

104. N: Granelmii B: Granelinii F.
dabitur Lond. 126. suo add. H.

TI5. paulum H.

More was not for long suc¬

106. Tunstalus] He left Brussels for
, England c. 29 Jan. 1516 ; but received
a fresh commission on 19 Feb. See

Brewer ii. 1458, 1459, 1574.
128, pensio annua] of £100; Brewer

ii, p. 875.
cessful in resisting the royal bounty;
cf. Brewer ii. 4247.

131. conditio] More was Under
Sheriff of the City of London, 1510-19.