OCR Output

388 | FROM THOMAS MORE 195

Pensionem tuam non erat opus vt ego ab Episcopo exigerem. Ipse
enim ex semet memor, priusquam meas accepisset litteras, egerat de
ea re cum Maruffo, cuius ad haec, vt scis, negocia opera semper vtitur,

inter se faciant. Verum protinus habitis literis meis (nam versaba¬
tur Otfordiae) iterum hominem extimulat per epistolam vt viginti
libras nostrates celeriter ad te transmitteret; pollicitus eas Maruffo
redditurum se, vbi primum ex tuo chirographo cognouisset eas ad te
esse perlatas. Conueni Maruffum. Ipse ait se scripturum tibi vt
chirographum properes ad sese mittere, quo te testeris accepisse pecu¬
niam; quo ad Episcopum delato nummos ea velut occasione sibi
numeratos tum demum ad te curaret perferendos. Ego quum haec
audirem, veritus sum aliquid subesse periculi, ne si pecunia iam tum
non solueretur ei, ea mora vicissim deriuaretur in te. ‘Ergo non est”
inquam ‘hac simulatione opus. Aut pecuniam illico mitte Episcopi
nomine ac fide; aut si nisi prius receptum graueris impendere, effi¬
ciam protinus vt in manu habeas.’ ‘Imo, inquit ille, ‘ nihil est quod
metuas. Nam sic agam vt Erasmo statim haec pecunia adsit; quin
iam nunc quoque adest. Nam habet a me chirographum quo possit
vbi volet ducatos mille conficere : e quibus quicquid acceperit, debet
hoc mihi (sic enim inter nos conuenit) ex hac pensione resolui. Haec
ille dicit. Ego vix credo nisi collata prius in eius mensam pecunia
vllas eum literas tibi pro conficienda pecunia tradidisse. Quare si res
secus habet quam dicit, effice mature vt intelligam.

Archiepiscopus Cantuariensis officio Cancellarii, cuius onus iam
aliquot, vt scis, annos mirum quam laborabat excutere, tandem exo¬
lutus est ; ac desyderatum iamdiu secretum nactus, gratissimo inter
literas ocio ac negociorum bene ab se gestorum recordatione perfrui»
tur. Princeps ei Cardinalem suffecit Eboracensem ; qui ita se gerit
vt spem quoque omnium, *quanquam pro reliquis eius virtutibus
maximam, longe tamen exuperet, et (quod est difficillimum) etiam
post optimum decessorem valde probetur ac placeat.

Nostra legatio, quoniam haec quoque tibi curae est, vt mea omnia,
satis foeliciter processit, nisi quod longiore tractu quam aut speraui
aut volui res protelata est. Etenim quum domo discedens vix bime¬
strem absentiam expectauerim, vltra sex menses in ea legatione con¬

66. faciat C2. JL MSCSC BONES 86. F: officium B.

67. Otfordiae] Cf. Ep. 425 introd. started on 12 May, and reached Bruges

86. Cantuariensis] Warham resigned on 18 May. His meeting with Pace at
the Great Seal to Wolsey on 22 Dec. Gravelines may be dated 24 Oct. See
1515 ; see Brewer ii. 1335 and cf. Epp. Brewer ii. 422, 678, 473, 1059, 1067.
389. 60, 414. 1 n. Pace was then departing on an em¬

94. Nostra legatio] More was ap- bassy which kept him for more than
pointed ambassador on 7 May 1515, two years in Switzerland.

0 2

I
©

b=
49

80

92