OCR
196 LETTERS OF ERASMUS [1516 triui.. Verum longam tandem moram exitus satis gratus est insequutus. Ergo vbi negocium, quamobrem ipse veneram, ad finem 100 yidi perductum et alia tamen rursus ex aliis nasci, quae longioris | morae viderentur initia (neque enim vnquam inter principes desunt) i datis ad Cardinalem literis redeundi veniam impetraui mihi; vsus | ad eam rem cum caeterorum amicorum opera tum praecipue Pacei: | neque enim adhuc abierat. Sed dum redeo, Grauelinii subito oc: | tos curri, idque tam propere festinanti vt vix ei liceret, dum nos mutuo salutaremus, subsistere. Tunstalus iam nuperrime reuersus dies vix decem hic moratus, nec vllo tamen eorum pro suo arbitrio suauiter acto, sed omni eo tempore anxie atque odiose consumpto in earum | expositione rerum quas legatus in mandatis habuerat, ecce rursus 110 eodem subito noua legatione retruditur, idque certe scio, si negare liceret, inuitissimus. k Mihi nunquam admodum legati munus arrisit. } perinde nobis laicis quam sacerdotibus conuenire vobis, qui primum vxores ac liberos aut domi non habetis aut vbique reperitis. Nos 115 sicubi paulo absumus, coniugum protinus ac sobolis desyderio reuo camur. Deinde sacerdos quum emittitur, totam familiam potest vbi velit circumducere et regiis interim expensis pascere quos domi pr sturus erat suis. At mihi absenti duplex alenda familia, altera domi, altera peregre. Commeatus mihi satis benigne dabatur a Rege pro 120 eorum numero quos eduxi mecum ; verum eorum quos interim ne: cesse fuit domi relinquere nulla est habita ratio: a quibus ego, quanquam scis quam clemens maritus, quam indulgens pater, quam mitis dominus, tamen ne tantulum quidem quiui impetrare vt mea causa tantisper quoad domum redirem ieiuni persisterent. Postremo 125 sacerdotibus laborum atque impensarum gratiam auctoramentis ecclesiasticis procliue est principibus sine vllo sumptu suo rependere; nobis neque tam laute neque tam facile prospicitur: quanquam mihi reuertenti pensio annua ab Rege decreta est, eaque plane, seu quis honorem spectet seu fructum, neutiquam contemnenda. Quam ego 130 tamen hactenus recusaui, videorque mihi perpetuo recusaturus ; quod ea suscepta praesens haec mea in vrbe conditio, quam ego etiam me liori antepono, aut mihi foret relinquenda aut, quod minime vellem, cum aliqua ciuium offensione retinenda: quibus si qua cum Principe, quod nonnunquam accidit, oriretur de priuilegiis questio, minus me 119. BIB: Neque videtur 104. N: Granelmii B: Granelinii F. dabitur Lond. 126. suo add. H. TI5. paulum H. More was not for long suc 106. Tunstalus] He left Brussels for , England c. 29 Jan. 1516 ; but received a fresh commission on 19 Feb. See Brewer ii. 1458, 1459, 1574. 128, pensio annua] of £100; Brewer ii, p. 875. cessful in resisting the royal bounty; cf. Brewer ii. 4247. 131. conditio] More was Under Sheriff of the City of London, 1510-19.