OCR
386] FROM URBAN RIEGER TO JOHN FABER 191 mens ceu virtutis praemium exosculatur ; qui tam cumulate homini impendetur certatim vt onerari potius se officiis (quae eius est modestia singularis) quam honorari sit conquesturus. Et, vt semel finiam, nihil non adblandietur Erasmo. Quod si antequam huiusmodi conditionem recipiat, placeret adire nostrum Principem, inuisere locum, Princeps viarum impendia et honorarium neutiquam despicabile lubentissime offert. Tuum itaque fuerit Erasmum conuenire, omnibus quibus potes modis allicere, adhortari, extimulare et quam gratus sit Principi cum exaggeratione manifestare et, si licet, vrgere vt in Germania coelo patrio potius cum suis viuat, illis prosit, quam cum exteris: vbi etsi omnia quae vel ad vitam vel honorem spectant, suppetant supra vota, antiquior tamen et venerabilior debet esse patria, praesertim tot votis, tam ardentibus desyderiis, omnis doctrinae principem et praeceptorem suum sitiens et suspirans. Haec sunt quae in praesentiarum ad te patronum et praeceptorem scribenda non abs re institui; tanta enim autoritate polles et vales gratia apud Erasmum yt persuadere ei nemo te melius faciliusue possit. Vale, doctorum decus, ex Angelipoli. Magister Vrbanus Regius. Optime vir, illa ego scripsi ex iussu Principis Hernesti et domini Leonardi Eck, viri nobilis, artium et iurium doctoris, nostri gymnasii moderatoris, cui sum familiarissimus ; ille nostras literas vidit approbauitque. Praeterea ita expectat Princeps Erasmum vt hune quem vides tabellarium ad Basileam solum illius negocii gratia, Erasmi vtpote vocandi, miserit. Quod si animo apud nos manendi venire recusauerit, aureos ducentos quotannis si noluerit et opulentissima sacerdotia respuerit, Princeps tamen hoc vnum petit confiditque se exoraturum : yt videlicet Erasmus visendi gymnasii causa veniat. Huic itineri mensem impendat, vt a Principe videatur, excipiatur, amplexetur ; videre enim ex animo Erasmum cupit. Et sumptus ad iter ministrabit magnificos, remunerabitque virum liberalissime, vt videat Principem nihil aeque ac literatos et literas amare, obseruare, suspicere. Denuo vale. Haec velut amanuensis Principi nostro et ipso dictante scripsi ; quare ita accipias, ita rem agas ex fide ac si Princeps tibi coram Vrbanus Regius om. F. 67. Angelopoli C?, 68. Magister om. 0°. Wm. iv of Bavaria, and in 1519 qo. Eck] (+17 March 1550) of Chancellor; and exercised a guiding Wolfegg in Würtemberg, of a noble Bavarian family. He matriculated at Ingolstadt in 1489 and was M.A. in 1493. After studying law at Siena, he was appointed tutor and afterwards councillor to the young Duke influence in Bavarian polities for the remainder of his life. See ADB. and Prantl, op. cit, i. pp. 143, 4Regius mentions him as a patron in the De dignitate sacerdotum, f°, f* v°. 50 en on 7° 80