OCR Output

386] FROM URBAN RIEGER TO JOHN FABER 191
mens ceu virtutis praemium exosculatur ; qui tam cumulate homini
impendetur certatim vt onerari potius se officiis (quae eius est mo¬
destia singularis) quam honorari sit conquesturus. Et, vt semel
finiam, nihil non adblandietur Erasmo. Quod si antequam huius¬
modi conditionem recipiat, placeret adire nostrum Principem, inui¬
sere locum, Princeps viarum impendia et honorarium neutiquam
despicabile lubentissime offert. Tuum itaque fuerit Erasmum con¬
uenire, omnibus quibus potes modis allicere, adhortari, extimulare et
quam gratus sit Principi cum exaggeratione manifestare et, si licet,
vrgere vt in Germania coelo patrio potius cum suis viuat, illis prosit,
quam cum exteris: vbi etsi omnia quae vel ad vitam vel honorem
spectant, suppetant supra vota, antiquior tamen et venerabilior debet
esse patria, praesertim tot votis, tam ardentibus desyderiis, omnis
doctrinae principem et praeceptorem suum sitiens et suspirans.
Haec sunt quae in praesentiarum ad te patronum et praeceptorem
scribenda non abs re institui; tanta enim autoritate polles et vales
gratia apud Erasmum yt persuadere ei nemo te melius faciliusue

possit. Vale, doctorum decus, ex Angelipoli.
Magister Vrbanus Regius.

Optime vir, illa ego scripsi ex iussu Principis Hernesti et domini
Leonardi Eck, viri nobilis, artium et iurium doctoris, nostri gymnasii
moderatoris, cui sum familiarissimus ; ille nostras literas vidit appro¬
bauitque. Praeterea ita expectat Princeps Erasmum vt hune quem
vides tabellarium ad Basileam solum illius negocii gratia, Erasmi vt¬
pote vocandi, miserit. Quod si animo apud nos manendi venire
recusauerit, aureos ducentos quotannis si noluerit et opulentissima
sacerdotia respuerit, Princeps tamen hoc vnum petit confiditque se
exoraturum : yt videlicet Erasmus visendi gymnasii causa veniat.
Huic itineri mensem impendat, vt a Principe videatur, excipiatur,
amplexetur ; videre enim ex animo Erasmum cupit. Et sumptus ad
iter ministrabit magnificos, remunerabitque virum liberalissime, vt
videat Principem nihil aeque ac literatos et literas amare, obseruare,
suspicere. Denuo vale.

Haec velut amanuensis Principi nostro et ipso dictante scripsi ;
quare ita accipias, ita rem agas ex fide ac si Princeps tibi coram

Vrbanus Regius om. F.

67. Angelopoli C?, 68. Magister om. 0°.

Wm. iv of Bavaria, and in 1519

qo. Eck] (+17 March 1550) of
Chancellor; and exercised a guiding

Wolfegg in Würtemberg, of a noble
Bavarian family. He matriculated at
Ingolstadt in 1489 and was M.A. in
1493. After studying law at Siena,
he was appointed tutor and after¬
wards councillor to the young Duke

influence in Bavarian polities for the
remainder of his life. See ADB.
and Prantl, op. cit, i. pp. 143, 4¬
Regius mentions him as a patron in
the De dignitate sacerdotum, f°, f* v°.

50

en
on

7°

80