OCR Output

TO LEO X 187

384]

etiam felicius et auspicatius exeat in manus hominum, si duobus
totius orbis summatibus viris communiter fuerit consecratus? quando¬
quidem aris templisque videmus hoc plus accedere maiestatis ac
venerationis, quod pluribus simul diuis sint dedicata. Iam hoc
quantumlibet nouum videatur, modo publicae conducat vtilitati. Et
ea est Leonis modestia facilitasque, vt hac parte non minus sit
maximus quam ea qua maximos omnes longo superat interuallo.
Et ea est Archiepiscopi in omni decorum genere praestantia, vt
Leonem omnibus numeris summum non alius magis deceat collega.
Postremo si fas est apud tantum Principem nonnihil Thrasonis e
comoedia referre, quantumuis in speciem humilis videatur hic meus
labor, tamen confido futurum vt attentus lector aliquanto plus
deprehendat in secessu quam prima statim fronte prae se ferat opus.

Sed ne celsitudinem tuam iugi sollicitudine terrarum orbi consulen¬
tem longiore sermone remorans in publica peccem commoda, quod
reliquum est cum plebeio lectore transigam ; sed prius illud appre¬
catus, vt cuius prouidentia Leo decimus contigit subleuandis rebus
mortalium, idem eum nobis et quam maxime longaeuum esse velit et
felicissimum.

BASILEAE ANNO RESTITVTAE SALVTIS M.D.XVI. CALENDIS FEBRVARIIS.

382885. To JAMES WIMPFELING.

Bapt. Mantuani Fasti f°. a° v°. Basle.
3 February (1516).

[This letter is printed in Baptista Spagnuoli of Mantua’s Fusti, Strasburg.
Schürer, Aug. 1518. The book is edited by Wimpfeling, who in his preface
dated Schlettstadt, 1 May 1518, encourages Schtirer to print it as more suitable
to be read in schools than the poems of Tibullus, Propertius, Catullus, Lucretius,
Marullus ‘et horum lasciui similes’. The year-date can be corrected from the
mention of the New Testament and Jerome. |

D, ERASMVS ROTERODAMVS IACOBO VVIMPHELINGIO SVO

SALVTEM DICIT.

Vivimys, valemus, tui meminimus, te amamus omnes et, si tuo fiat
commodo, aduentum quoque tuum expectamus. Nouum Testamen¬
tum iam ad metam properat. Hieronymus belle procedit. Demiror
iudicium Sapidi. Turo quisquis is fuit qui hoc illi persuasit, nihil
illo ineptius. Malim hemistichium Mantuani quam treis Marullicas

884. 119. ne 8: ne Si a. 120. longiori e.

384. 112. longo] Cf. Verg. Aen. 5. 320.
120. sermone] Cf. Hor. Ep. 2. I. 8, 4.
385. 4. Sapidi] By 1518 Sapidus
had perhaps modified his preference
for Marullus ; for Wimpfeling mentions
him in his preface as one of the school¬
masters ready to introduce the Fasti

into their classes.

5. Mantuani] For Erasmus’ high
opinion of the poems of Spagnuoli
(Ep. 47. 79 n.) see Ep. 49. 96 seq.

Marullicas] Michael Tarchaniota
Marullus Constantinopolitanus(¢.1445¬
to Apr. 1500) was born of Greek parents

Ilo