138 LETTERS OF ERASMUS [1515
apposuisti super dictione scatens, reddam candori suo. Opus tuum
fabrefit summa vtriusque cura ; feruent omnia,
E redolentque thymo fragrantia mella.
Quid enim erunt aliud Lucubrationes tuae quam mella, quam flores,
quam denique dyafGv OéAacoca? Placebit tibi libellus, ni me prorsus
fallant oculi. Vnum tamen maximopere vereor, ne me malum pro¬
phetam fuisse dicturus sis, qui toties cogor in scriptura tua vaticinari.
1o Sepenumero fit vt in partes omneis detorqueam caput illud obesum,
donec dispiciam quo nomine nonnulla debeant baptisari. Verum
vtilitas studiosorum, diuitiae multiplices quae in hac enarratione
latent, constans erga Erasmum meum cum amor tum obseruantia,
facilia mihi reddunt omnia. Postremo non desistam obtestari te
15 plurimum ne desistas, ne cedas, ne remittas humeros, sed cures vt
Christus augeatur, crescat, floreat, multiplicetur. Ego si quid possum
ea in re tibi opitulari, non credis quam sim paratus, quam facturus
sim libenter quae praeceperis. Ad me quod attinet, rogo ne te frustra
amem ; non quod talionem repetam beneficii vel muneris cuiuspiam,
20 sed id solum vt me reames, vt mei non obliuiscaris. Quid opus est
vt me moneas, inquis? Scio te minime egere me monitore vel ad
laborem pro studiosis vel ad amorem pro Gerbellio, cum tute possis
hec omnia melius dinoscere facereque, si velis. Sed quoniam non
melius scribendi argumentum occurrebat, haec placuit ad te scribere
25 potissimum, quae te commonefacerent Gerbellii. Vale foelicissime,
et de Testamento Nouo deque tuo opusculo, quid illud sit quod
Basileae excuditur, (rescribe). Iterum vale.
Argentorati Anno 1515 Pridie Cal. Septemb.
Paucis adhuc diebus finem diis bene fortunantibus Lucubrationibus
30 imponemus. Miror plurimum cur ad nos Rhenanus nihil scribat ;
nescio an pudeat ipsum nostri, vel alia sit causa cur non respon¬
derit. Tu facito vt bene valeas. Propediem noua audies de nostro
Reuchlino, quae mirum in modum te oblectabunt. Doctissimus
quidam Hebraeus, Graecus et Latinus sedecim libros in eius scripsit
5. fragrantia rest. LB: redolentia MS. 25. te LB: te vt US. 26.
quid LB : ad MS.
4. vtriusque] Gerbell and Schiirer. milian’s letter approving of the proposed
5. redolentque] Verg. G. 4. 160.
26. opusculo] Perhaps A.
34. libros] Probably Peter Galatinus’
Opus de arcanis catholicae veritatis, in 12
books only, containing a defence of
Reuchlin. The work was not com¬
pleted till 4 Sept. 1516, and not pub¬
lished till 15 Feb. 1518, Ortona, H.
Suncinus; but it wasin hand in the
summer of 1515 (cf. RE. 211, 2). Maxi¬
work is dated from Innsbruck, 1 Sept.
1515, and alludes to Galatinus’ ‘in
tribus linguis eruditio’. Cf. Böcking,
Hoy. ii. pp. 91-3. For Peter Monggius,
of St. Peter in Galatina (+ p. May 1539);
a learned Franciscan, see a life by
Domenico de Angelis in Le Vite de
Letterati Salentini, Naples, 1713, PP. 231¬
252, which corrects Cave, Scr. Hocl. 1.
App., in some particulars. `