OCR
138 LETTERS OF ERASMUS [1515 apposuisti super dictione scatens, reddam candori suo. Opus tuum fabrefit summa vtriusque cura ; feruent omnia, E redolentque thymo fragrantia mella. Quid enim erunt aliud Lucubrationes tuae quam mella, quam flores, quam denique dyafGv OéAacoca? Placebit tibi libellus, ni me prorsus fallant oculi. Vnum tamen maximopere vereor, ne me malum prophetam fuisse dicturus sis, qui toties cogor in scriptura tua vaticinari. 1o Sepenumero fit vt in partes omneis detorqueam caput illud obesum, donec dispiciam quo nomine nonnulla debeant baptisari. Verum vtilitas studiosorum, diuitiae multiplices quae in hac enarratione latent, constans erga Erasmum meum cum amor tum obseruantia, facilia mihi reddunt omnia. Postremo non desistam obtestari te 15 plurimum ne desistas, ne cedas, ne remittas humeros, sed cures vt Christus augeatur, crescat, floreat, multiplicetur. Ego si quid possum ea in re tibi opitulari, non credis quam sim paratus, quam facturus sim libenter quae praeceperis. Ad me quod attinet, rogo ne te frustra amem ; non quod talionem repetam beneficii vel muneris cuiuspiam, 20 sed id solum vt me reames, vt mei non obliuiscaris. Quid opus est vt me moneas, inquis? Scio te minime egere me monitore vel ad laborem pro studiosis vel ad amorem pro Gerbellio, cum tute possis hec omnia melius dinoscere facereque, si velis. Sed quoniam non melius scribendi argumentum occurrebat, haec placuit ad te scribere 25 potissimum, quae te commonefacerent Gerbellii. Vale foelicissime, et de Testamento Nouo deque tuo opusculo, quid illud sit quod Basileae excuditur, (rescribe). Iterum vale. Argentorati Anno 1515 Pridie Cal. Septemb. Paucis adhuc diebus finem diis bene fortunantibus Lucubrationibus 30 imponemus. Miror plurimum cur ad nos Rhenanus nihil scribat ; nescio an pudeat ipsum nostri, vel alia sit causa cur non responderit. Tu facito vt bene valeas. Propediem noua audies de nostro Reuchlino, quae mirum in modum te oblectabunt. Doctissimus quidam Hebraeus, Graecus et Latinus sedecim libros in eius scripsit 5. fragrantia rest. LB: redolentia MS. 25. te LB: te vt US. 26. quid LB : ad MS. 4. vtriusque] Gerbell and Schiirer. milian’s letter approving of the proposed 5. redolentque] Verg. G. 4. 160. 26. opusculo] Perhaps A. 34. libros] Probably Peter Galatinus’ Opus de arcanis catholicae veritatis, in 12 books only, containing a defence of Reuchlin. The work was not completed till 4 Sept. 1516, and not published till 15 Feb. 1518, Ortona, H. Suncinus; but it wasin hand in the summer of 1515 (cf. RE. 211, 2). Maxi work is dated from Innsbruck, 1 Sept. 1515, and alludes to Galatinus’ ‘in tribus linguis eruditio’. Cf. Böcking, Hoy. ii. pp. 91-3. For Peter Monggius, of St. Peter in Galatina (+ p. May 1539); a learned Franciscan, see a life by Domenico de Angelis in Le Vite de Letterati Salentini, Naples, 1713, PP. 231252, which corrects Cave, Scr. Hocl. 1. App., in some particulars. `