elegantia nemini cedit neotericorum, itidem et Pomponeus Letus ;
atque Grece neuter sciuit.. Laurentius denique Vallensis, Hercules
345 ile monstrorum linguae Latinae domitor, nec ipse nisi senex iam
| Grece didicit. Si illi bonas quas vocant literas sine Grecarum
| peritia perceperunt, et cum gloria sint in ipsis versati, quid vetabit
quo minus ego quoque sacras sine eisdem sim Deo propitio in¬
È tellecturus, nisi quod ingenio tantis viris sim inferior ?
| 350 Habes ad epistolam tuam responsionem longam et verbosam, sed
| amice tamen ab amicissimo tui profectam. Quod si vehementius
interim pungam, nihilo tamen alienior est a te amicissimus semper
animus meus. Sed (quae) ab aliis audiui, partim a iurisconsultis,
partim a medicis ac philosophis, non solum theologis (quanquam et
355 ab illis), ea veluti sumpta persona tibi explicaui. Si qua videbuntur
non a me probabiliter sed ab aliis dicta, amplectare; sin minus,
excitabunt tamen te vt plenius lectoribus satisfatias, si praesciueris
quid illi sentiant. Neque potuissem adduci; saltem vt tam libere scri¬
berem, nisi plusculis in locis tuorum librorum legissem, plus interim
360 prodesse reprehensorem quam laudatorem, teque semper (hunc)
quam illum malle, quippe qui plus prosit. Fideliora sunt vulnera
amici quam voluntaria oscula inimici. Memineris ergo quod pru¬
dentissime dixisti ipse vt obserues, hoc est reprehensus ab amico ne
excandescas. Magister Ioannes Neuius, qui nune Rectorem agit
365 nostrae Academiae, te iubet saluere vultque de se omnia tibi
pollicearis, quecunque ab amicissimo tibi homine possis desiderare ;
quod senties, si quando volueris prebere qua tibi aut tuorum cuipiam
possit gratificari. Theodericus item Alustiensis, calcographus noster,
qui has perfert, sese orauit vt commendarem ; quod ego fatio, mi
37o Erasme, diligentissime. Dignus est quem ames et cul, si fuerit
oportunum, benefatias atque inprimendum aliquid committas; et
haud scio an omnium hominum viuat homo tui amantior. Quod
Abbatis Menardi decreueris meminisse, bene collocabis apud eum
qui non sit futurus ingratus. Postremo scito me ad te scribere quid
375 alii de te absente absentes loquantur ; loqui vero de te apud alios
longe aliter quam scribo. Proinde fac me ames; amabis autem tui
ama(n)tissimum et tui nominis et gloriae publicum praeconem,
tametsi in quibusdam non idem sentio quod tu vir vndecunque
doctissimus. Vale.
380 Louanii 6° calend, Septembris 1515.