magistris, ipsemet percipiat quecunque in dialectica Aristoteles
tradidit. Iam hic alter Augustinus est ; Aristotelem enim spes est
non vocatum iri. Non putes itaque sophistas esse qui sacras literas
sine Grecae linguae peritia attigeri(n)t, siue qui Ouidii fabulas aut 310
Terentii legem metrorum non teneant. Nisi forte tibi sophistae
sunt omnes quibus disputatione videaris inferior, hoc est omnes
dialectici; vti Oresconius gramaticus cum suis, hereticus videlicet
cum hereticis, Cristianos doctores audire recusauit, atque inter hos
Augustinum omnium maxime, quod omnium dialecticorum diceretur 315
esse acutissimus. Sed hic Augustinus ipse pro me respondet osten¬
dens apostolum Paulum sepe sepius esse dialectica vsum, vt est
videre 22 capite Apostolicorum Actuum (pace tua vulgato vtar
vocabulo, alioqui scio Actorum esse a politis et Laurentianis dicendum,
et per sanctam Moriam refert multum. Cur autem diuam hanc tam 320
laudatam non iuremus etiam ?). Si copia tibi sit librorum Augustini,
vt reor, inuenies dialecticae patrocinium libro contra Cresconium
gramaticum 1°, capite 12 vsque vigesimum. Non persuadeas, Erasme,
tibi eum demum esse absolutum theologum qui Bibliae seriem ad
literam intelligat, nec eum item qui morales sensus eque ac alter 325
Origenes nouit eruere. Multa restant discenda, vt intellectu diffici¬
liora, ita et vtiliora gregi pro quo mortuus est Christus. Alioqui
qui sciemus vt sint sacramenta administranda, quenam sint eorum
formae, quando absoluendus peccator, quando sit reiiciendus, quid
praeceptum sit restitui, quid seruari possit, et innumera huiusmodi ? 330
Multum nisi erro, longe minori opera bonam Bibliae partem
edisceres, priusquam vel vnius perplexeitatis nodum discas dissoluere.
Cuiusmodi plurimi quotidie occurrunt, vbi vel in 4 verbis diutissime
herendum est; nisi tu has etiam theologorum voces nenias, que¬
cunque ad sacramenta pertineant, sine quibus tamen sancta Dei 335
ecclesia catholica profitetur salutem hominis periclitari.
Quod Grecarum literarum cognitionem necessariam censeas meis
studiis atque ob id ad eas horteris, scio ex amico proficisci pectore,
sed in hoc libere a te dissentio. An si Latine tantum, non Grece,
sciam, nequibo que Latina sunt intelligere ? Quod si barbara sint et 340
ego barbare calleam, cur non intelligam? Ioannes Campanus vir
habitus est et fuit etiam eloquentissimus, et in Latine linguae