OCR
136 LETTERS OF ERASMUS [1515 elegantia nemini cedit neotericorum, itidem et Pomponeus Letus ; atque Grece neuter sciuit.. Laurentius denique Vallensis, Hercules 345 ile monstrorum linguae Latinae domitor, nec ipse nisi senex iam | Grece didicit. Si illi bonas quas vocant literas sine Grecarum | peritia perceperunt, et cum gloria sint in ipsis versati, quid vetabit quo minus ego quoque sacras sine eisdem sim Deo propitio inÈ tellecturus, nisi quod ingenio tantis viris sim inferior ? | 350 Habes ad epistolam tuam responsionem longam et verbosam, sed | amice tamen ab amicissimo tui profectam. Quod si vehementius interim pungam, nihilo tamen alienior est a te amicissimus semper animus meus. Sed (quae) ab aliis audiui, partim a iurisconsultis, partim a medicis ac philosophis, non solum theologis (quanquam et 355 ab illis), ea veluti sumpta persona tibi explicaui. Si qua videbuntur non a me probabiliter sed ab aliis dicta, amplectare; sin minus, excitabunt tamen te vt plenius lectoribus satisfatias, si praesciueris quid illi sentiant. Neque potuissem adduci; saltem vt tam libere scriberem, nisi plusculis in locis tuorum librorum legissem, plus interim 360 prodesse reprehensorem quam laudatorem, teque semper (hunc) quam illum malle, quippe qui plus prosit. Fideliora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici. Memineris ergo quod prudentissime dixisti ipse vt obserues, hoc est reprehensus ab amico ne excandescas. Magister Ioannes Neuius, qui nune Rectorem agit 365 nostrae Academiae, te iubet saluere vultque de se omnia tibi pollicearis, quecunque ab amicissimo tibi homine possis desiderare ; quod senties, si quando volueris prebere qua tibi aut tuorum cuipiam possit gratificari. Theodericus item Alustiensis, calcographus noster, qui has perfert, sese orauit vt commendarem ; quod ego fatio, mi 37o Erasme, diligentissime. Dignus est quem ames et cul, si fuerit oportunum, benefatias atque inprimendum aliquid committas; et haud scio an omnium hominum viuat homo tui amantior. Quod Abbatis Menardi decreueris meminisse, bene collocabis apud eum qui non sit futurus ingratus. Postremo scito me ad te scribere quid 375 alii de te absente absentes loquantur ; loqui vero de te apud alios longe aliter quam scribo. Proinde fac me ames; amabis autem tui ama(n)tissimum et tui nominis et gloriae publicum praeconem, tametsi in quibusdam non idem sentio quod tu vir vndecunque doctissimus. Vale. 380 Louanii 6° calend, Septembris 1515. | 360. hune addidi : cf. 1, 136. 364. Neuius correxi: Menius a. | 343. Pomponeus] (1425—2r May Creighton iii. 41-7. | 1497), a pupil of Valla and founder of 359. librorum] Of. Epp. 180. 12-15 the Roman Academy; an enthusiastie and 182. 57-60. | admirerof Roman antiquity, and writer 369. perfert] Probably to Frankfort, | on Roman archaeology. See NBG.and on his way to the fair.