Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0148
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 149 [149]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0148

OCR

347] FROM MARTIN DORP 127 ‘copiosius te responsurum. Quod vt fatias tanto abs te desiderio contendo quanto quod maximo; et rationes meas vt omnes bona 10 fide pertractes, omnium sinus excutias, nullam earum vim intactam praetereas, quin potius exiles per se tuo ingenio corrobores. Caue tamen rhetoricis vtare persuasionibus, quibus scio quiduis facias credibile ; sed rem ipsam, ipsum ferias articulum. Scis tute yetitum esse apud Areopagitas ne quis orator affectibus studeret commouen- 15 dis, solum rem ipsam syncere explicaret. Nune ad tuam epistolam. Quod gloriam nihil moreris inuidiae coniunctam, sapis tu quidem, mi Erasme. Id videlicet erat, si pressius intuearis, quod in priori epistolae meae parte tantopere nisus sum ostendere ; extremae videri dementiae, si quis multum nitatur, 20 et norit tamen magno molimine nihil eque ac odium sese relaturum. Miraris tantos conciuisse motus tuam Moriam, que plurimis placet non theologis modo sed episcopis etiam. Atqui ego te demiror, Erasme, qui pluris facias episcoporum in hac re iuditium quam theologorum ; siquidem episcoporum nostri seculi vitam, mores, 25 eruditionem dicam an inscitiam, noueris: quorum yt sunt certe nonnulli tanto digni fastigio, ita mira est paucitas, praesertim eorum qui diuo Paulo satisfaciant ad Thimotheum quid in episcopo requirat scribenti. Deinde quorsum amicos pridem ea re velis commouere quam nihil retulisset supressam esse? Num defuerunt scribendi 30 argumenta quibus maiorem etiam gloriam toto applaudente mundo fuisses assecutus? Epicteti praeceptum est, hominis sapientissimi, ‘Non putes omnibus iucunda esse auditu que tibi iucunda sunt dictu, Si quis inuicem vniuersum gramaticorum, poetarum, oratorum eorumque omnium agmen qui literas istas bonas profitentur, 35 stilo insectaretur, affirmaretque fabulosis illis nugis et poeticis figmentis anilibusque deliriis, meris mendaciis, prestigiis, imposturis ludicris—Dum Aeneae discuntur errores, proprii iubentur valere ; dum Niobes quot filii fuerint, que Iouis sit Iouialiumque genealogia —dum hee, inquam, tanto studio disquiruntur, si quis affirmaret 4° maximo dispendio optimam etatem perdi, nihilque pernitiosius esse Christianae religioni, quid, Erasme, nihil in talibus dictis punctus doleres? Omnia placerent? Non credam. Atqui hec omnia tu acerbius etiam in theologos, quos plurimum refert integrae esse authoritatis, quippe qui gregem Dominicum legis Dei pabulo soli 45 pascunt; nisi tu censeas poetas aut eos solum qui Graece quoque sciant illi praefitiendos. 22. plurimisa B': pluribus A? (ZB. 1914 4). 23. B: Atque a. 26. quorum ... certe B: certe quorum vt sunt a. 27. B: digno a. 17. nihil moreris] Ep. 337. 28 sed. 28. Paulo] I Tim. 3. 2-7. 22, Miraris] Ep. 337. 258 seq. 32. Epicteti] Ench. 33. 14.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1598 px
Image height
2616 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.01 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0148.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0148.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit