116 LETTERS OF ERASMUS [1515
389. From Leo X To Henry VIII.
Vatican MS. Arm. 44, vol. 3, f. 71 (a). Rome.
Basle MSS. Urk. II” 2, 3 (6 2): Breue f0. a8 vo, (8°). to July 1515.
TRI, dio (03 fo, 2292 1S jo, Gis IONS Wroraele si, 198) IU), 17
[The earliest source is a rough draft in the Vatican Archives, which Dr. G.
Brom, Director of the Nederlandsch Historisch Instituut at Rome, has brought
to my notice. It is in Sadolet’s hand and is endorsed: ‘ Regi Anglie, pro Erasmo
Roterodamo. Sad(oletus) x Iulii 3.° For 8 see Ep, 338 introd. 8? has only
a fragment of this letter, down to singularis (1. 4). At the end of 8! Boniface
Amorbach has written : ‘Exemplum Breuis ad regiam maiestatem in commenda¬
tionem D. Erasmi: Regi Anglorum.’]
| LEO PAPA X CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO HENRICO,
| ANGLIAE REGI ILLVSTRISSIMO.
|
CarIssIMme in Christo fili noster, salutem et Apostolicam benedi¬
ctionem. Extat quoddam nostrum studium erga homines doctos et
eiusmodi litteras quae et sunt re ipsa et appellantur bonae, ac animi
affectio prope singularis innata quidem nobis a pueris et domestica
5 disciplina confirmata, sed aetate progrediente etiam iudicio aucta ;
tum quod homines hosce qui optimas artes et litteras sectantur,
minime malos esse integerrimaque fide preditos saepe iam experti
sumus; tum quod ab hac scientia et sancte Ecclesie doctorum
eloquentia scimus maxima non adiumenta modo verum etiam orna¬
1o menta in Christianam rempublicam profecta fuisse. His causis
adducti diligimus admodum in Domino dilectum filium Erasmum
Roterodamum, quem inter primos huius scientiae atque artis esse
iudicamus: notum quidem nobis et domestico congressu antea cum
in minoribus essemus, sed deinde longe magis ex eis ingenii monu¬
15 mentis quae litteris mandauit, non notum solum verum etiam maxime
probatum. Is ad nos ex Anglia, vbi nunc commoratur, litteras misit
plenissimas officii; nobis hoc etiam gratiores, quod afferunt secum
ab illo testimonium regie istius virtutis et magnanimitatis tuae: qua
commemoratione nihil nobis est pro nostra summa in maiestatem
20 tuam beniuolentia iucundius.
Eum nobis visum est maiestati tuae commendare, neque illi nos nunc
certam rem vllam a te petimus, neque vero ipse hoc a nobis postu¬
lat; sed facimus sponte nostra, vt quibus nos.ex animo bene
volumus, eisdem ab aliis qui possunt, similem voluntatem et beniuo¬
lentiam requiramus. Erit igitur nobis vehementer gratum, si quid
| ipse maiestatis tuae gratiam, fauorem humanitatemue desiderauerit,
TIT. LEO PAPA X Bs 9, Cut CHARISSIMO . . , ILLVSTRISSIMO add. B Corrig. : REGI ANGIIE a:
| om. B’. 1. in Christo add, B. fili add. 8, noster.. . benedictionem add. 8.
| 13. eta: ex H. 17. afferunt aß? : afferant B!, 22, postulauit B.
13. domestico congressu] Cf. Ep. 335. 11 n.