OCR Output

338] FROM LEO X 115

alterum effecturos, vt virtutem et beneuolentiam tuam erga nos
singularibus nostrae paternae caritatis occasione oblata excipiamus 10
offitiis ; in altero conaturos vt tuis egregiis de nobis iuditiis studia
nostra consentiant. | Vtinam auctor ille summus bonarum non
Vactionum solum verum etiam mentium, qui nos nullis insignibus
meritis ornatos sola sua liberalitate et prouidentia ad hunc altissimum
gradum produxit dignitatis amplissime, quemadmodum ea optare 15
nos voluit quae ad optimum Christianae reipublicae statum faciunt et
sunt idonea, ita viam muniat qua sit nobis expeditus cursus ad
veram pietatem atque virtutem inter homines instaurandam. Et
sunt adhue quidem aliqua incohata per nos, quae tu amanter in tuis
litteris attingis. Sed restant maiora multo et difficiliora, ad que 20
diuino maxime opus est auxilio ; quod si affuerit, dabimus operam
vt qui bene de nobis et natura nostra sentiunt, id vero iuditio facere
videantur.

Verum haec Deus misericordie viderit. Nos et volumina diui
Hieronymi tua cura elaborata iucunda quadam cupiditate expectabi- 25
mus, et promissum tuum quo omnium studiorum tuorum fructus te
nobis delaturum affirmas, in maximi muneris loco ducemus in eoque
gratiam tibi sumus habituri. Amamus autem multum hoc nomine
venerabilem fratrem Archiepiscopum Cantuariensem, quod in tua
virtute studiis suis confouenda satis ipse egregium testimonium per- 3°
hibet et virtutis et dignitatis suae. Et quoniam abes longe gentium
atque in ea es insula in qua regnum obtinet Rex clarissimus et nobis
ac Sedi Apostolicae omni ratione coniunctissimus filius, scribimus
ad eum litteras in commendationem tui: quas ipsas et earum exem¬
plum tibi mitti iussimus, si viderentur reddende, vt redderes. x Nos 35
tum communi studio nostro et amore erga bonas litteras, tum prae¬
cipua quadam opinione virtutis et doctrinae tuae desideramus
admodum tuis ornamentis et commodis patere aliqua occasione
liberalitatem nostram, sicut et nostra in te voluntas postulat et virtus e
tua meretur. 40

Datum Rome apud sanctum Petrum, sub annulo piscatoris Die x.
Tulii m.p.xv. Pontificatus nostri anno tertio. Ia. Sadoletus.

Dilecto filio Erasmo Roterodamo.

rr, vt B: ne verius quam vt B, sed fortasse postea emendatum. 13. etiam
B1B: et 8°. 25. et Noui Testamenti add, B post Hieronymi, 31. Et
quoniam ... 85. redderes om. B.

25. Hieronymi] The insertion made gi. Et quoniam... 35. redderes] In
in B was rendered necessary by omitting this passage Erasmus may
the change made in the dedications. have wished it to be thought that the
In Ep. 335 there is no allusion to letter to Henry (Ep. 339) had been sent
the New Testament. direct; but cf. Ep. 389. 27-9.

I2