OCR Output

339 | FROM LEO X TO HENRY VIII ir

vt ei preter eam liberalitatem quam sponte tua deferres, etiam
ostendas magnum hac nostra commendatione pondus accessisse. Hoe
cum pergratum nobis fuerit, tum maiestati tue, vt quidem arbitra¬
mur, perhonorificum. Datum Romae apud sanctum Petrum, sub 30
annulo piscatoris, die. x. Iulii, 1515. Pontificatus nostri anno 3°.

. Ia. Sadoletus.

3333840, FROM RAFFAELLE RIARIO.

Opus Epistolarum p. 869. Rome. ¬
N: Lond. xxii..13: LB. 180: 18 July 1515.

[This letter was dispatched by Ammonius to Basle with the other documents
mentioned in Ep. 338 introd. For some reason it was mislaid and in 1518 had
not yet reached Erasmus; cf. Lond. iii. rr and v. 26, LB. 315 and 331. Hence
the delay in its publication. }

RAPHAEL CARD. S. GEORGII ERASMO ROT. S.

OLARISsSIME vir, amice singularis, salutem. Duo praecipue tuis in
literis exosculati sumus ; priscam quandam planeque Romani can¬
doris facundiam, sed eam nobis iam pridem cognitam perspectamque,
abunde quidem ex tuis eruditissimis colloquiis, sed multo vberius ex :
praeclaris ingenii tui monumentis, quae abs te et Graeca Latinaque 5
literatura et prosa pariter atque carmine perpolita in lucem prodie¬
runt ; quae vt nomen tuum seculorum aeternae memoriae consecra¬
bunt, ita Britanniae multis rebus per se clarae non parum splendoris
adiunget alumnus Erasmus. Alterum non minus gratum fuit quam
est nouum. Significas enim te consultare de repetenda Vrbe; quod 10
quo vehementius optamus, hoc minus audemus nobis polliceri, ne nos
ipsos coniiciamus in falsum gaudium. Vtinam quod deliberas, semel
statuisses. Vereor enim, vt sunt volubiles hominum cogitationes
variaeque rerum ac temporum occasiones, ne qua res alio deflectat
animum tuum, nec ad diem abs te praescriptum nos inuisas. Tum 15
quemadmodum inuiti te dimisimus, nec alio nomine potuisti com¬
meatum a nostris affectibus impetrare, nisi quod dicebas te serenis¬
simi Regis, Archiepiscopi Cantuariensis, Guilhelmi Montioii crebris
literis inuitatum in Britanniam, ita non audemus te a tam eximiis
Moecenatibus improbis hortatibus auellere. 20

Arbitror animum meum tibi non ignotum esse. Hoe tantum
admonemus prudentiam tuam, praesentem huius vrbis occasionem .
non esse negligendam, siue quaeris emolumentum siue dignitatem
spectas, quorum neutrum censeo tibi contemnendum ; siquidem et
imminenti senectuti mature procurandum est viaticum, et dignitas te 25

339. 29. cum a: tum B. go. apud ... gr. piscatoris add. B. gi. dio
add. B. Pontificatus nostri add. B. 32. Ia. Sadoletus add. B°.