OCR
338] FROM LEO X 115 alterum effecturos, vt virtutem et beneuolentiam tuam erga nos singularibus nostrae paternae caritatis occasione oblata excipiamus 10 offitiis ; in altero conaturos vt tuis egregiis de nobis iuditiis studia nostra consentiant. | Vtinam auctor ille summus bonarum non Vactionum solum verum etiam mentium, qui nos nullis insignibus meritis ornatos sola sua liberalitate et prouidentia ad hunc altissimum gradum produxit dignitatis amplissime, quemadmodum ea optare 15 nos voluit quae ad optimum Christianae reipublicae statum faciunt et sunt idonea, ita viam muniat qua sit nobis expeditus cursus ad veram pietatem atque virtutem inter homines instaurandam. Et sunt adhue quidem aliqua incohata per nos, quae tu amanter in tuis litteris attingis. Sed restant maiora multo et difficiliora, ad que 20 diuino maxime opus est auxilio ; quod si affuerit, dabimus operam vt qui bene de nobis et natura nostra sentiunt, id vero iuditio facere videantur. Verum haec Deus misericordie viderit. Nos et volumina diui Hieronymi tua cura elaborata iucunda quadam cupiditate expectabi- 25 mus, et promissum tuum quo omnium studiorum tuorum fructus te nobis delaturum affirmas, in maximi muneris loco ducemus in eoque gratiam tibi sumus habituri. Amamus autem multum hoc nomine venerabilem fratrem Archiepiscopum Cantuariensem, quod in tua virtute studiis suis confouenda satis ipse egregium testimonium per- 3° hibet et virtutis et dignitatis suae. Et quoniam abes longe gentium atque in ea es insula in qua regnum obtinet Rex clarissimus et nobis ac Sedi Apostolicae omni ratione coniunctissimus filius, scribimus ad eum litteras in commendationem tui: quas ipsas et earum exemplum tibi mitti iussimus, si viderentur reddende, vt redderes. x Nos 35 tum communi studio nostro et amore erga bonas litteras, tum praecipua quadam opinione virtutis et doctrinae tuae desideramus admodum tuis ornamentis et commodis patere aliqua occasione liberalitatem nostram, sicut et nostra in te voluntas postulat et virtus e tua meretur. 40 Datum Rome apud sanctum Petrum, sub annulo piscatoris Die x. Tulii m.p.xv. Pontificatus nostri anno tertio. Ia. Sadoletus. Dilecto filio Erasmo Roterodamo. rr, vt B: ne verius quam vt B, sed fortasse postea emendatum. 13. etiam B1B: et 8°. 25. et Noui Testamenti add, B post Hieronymi, 31. Et quoniam ... 85. redderes om. B. 25. Hieronymi] The insertion made gi. Et quoniam... 35. redderes] In in B was rendered necessary by omitting this passage Erasmus may the change made in the dedications. have wished it to be thought that the In Ep. 335 there is no allusion to letter to Henry (Ep. 339) had been sent the New Testament. direct; but cf. Ep. 389. 27-9. I2