OCR Output

337] TO MARTIN DORP 118

taxat Epistolas aedidit commentarios, easque suo more vertit: tum

si quid discrepabat, obiter annotauit. Nos vniuersum Testamentum
Nouum ad Graecorum exemplaria vertimus, additis e regione Graecis,
quo cuiuis promptum sit conferre. Adiecimus separatim Annota¬
tiones, in quibus partim argumentis, partim veterum autoritate 865
theologorum docemus non temere mutatum quod emendauimus, ne
vel fide careat nostra correctio vel facile deprauari possit quod emen¬
datum est. Atque vtinam praestare potuissemus quod sedulo sumus
conati. Nam quantum ad ecclesiae negocium attinet, nihil verebor
has meas vigiliolas cuiuis episcopo, cuiuis cardinali, cuiuis etiam 870
Romano Pontifici dicare, modo talis sit qualem habemus. Postremo
non dubito futurum quin tu quoque sis aedito libro gratulaturus, qui
nune ab aedendo dehortaris, modo vel paululum eas degustaris
litteras sine quibus hisce deyebus recte iudicari non possit.

Vide, mi Dorpi, vt eodem officio geminam inieris gratiam ; nimirum 875
alteram apud theologos istos, quorum nomine diligentissime functus
sis tua legatione ; alteram apud me, cui tam amica admonitione testa¬
tiorem feceris amorem tuum. Tu vicissim boni’consules nostram
aeque liberam satisfactionem ; et, si sapis, nostro consilio potius
accedes, qui tuam vnius rem ago, quam istorum qui tuum ingenium 880
eximiis rebus natum non ob aliud student in suam trahere factionem
quam quo tanti ducis accessione suas communiant copias. Sequantur
illi meliora, si possint ; sin minus, tu tamen quod est optimum
sequere. Quod si non potes illos reddere meliores, id quod velim te
adniti, saltem illud caue, ne te reddant deteriorem. Porro fac vt qua 885
fide causam istorum apud me egisti, eadem meam agas apud istos.
Placabis homines, quoad fieri potest, et persuadebis me quod facio
non in eorum facere contumeliam qui hasce litteras nesciunt, sed in
publicam omnium vtilitatem; quae nemini non patebit, si velit vti,
neminem vrgebit, si malit carere: tum eo esse animo vt, si quis 890
exoriatur qui rectiora docere possit aut velit, me primum fore qui
nostra rescindam et abrogem et illius subscribam sententiae,

Iohanni Paludano multam ex me salutem dicito, cum quo fae vt
hane de Moria litem partiaris propter commentarios illi dicatos
a Listrio nostro. Doctissimo Neuio, humanissimo D. Nicolao de 805
Beueris, Praeposito diui Petri, fac me diligenter commendes. Menar¬
dum Abbatem, quem tam magnificis ornas praeconiis, nec dubito
quin, qua es fide, verissimis, vel tua causa diligo venerorque, neque
negligam in litteris meis, simul atque inciderit commoditas, eius

871. Romano 4 a? : Romano etiam a? Lond.
895. Nicolao] of Burgundy ; Fp. 144. belonging to the family; cf. Ep. 93

Beveren was one of the lordships introd.
ALLEN II I