OCR
337] TO MARTIN DORP 118 taxat Epistolas aedidit commentarios, easque suo more vertit: tum si quid discrepabat, obiter annotauit. Nos vniuersum Testamentum Nouum ad Graecorum exemplaria vertimus, additis e regione Graecis, quo cuiuis promptum sit conferre. Adiecimus separatim Annotationes, in quibus partim argumentis, partim veterum autoritate 865 theologorum docemus non temere mutatum quod emendauimus, ne vel fide careat nostra correctio vel facile deprauari possit quod emendatum est. Atque vtinam praestare potuissemus quod sedulo sumus conati. Nam quantum ad ecclesiae negocium attinet, nihil verebor has meas vigiliolas cuiuis episcopo, cuiuis cardinali, cuiuis etiam 870 Romano Pontifici dicare, modo talis sit qualem habemus. Postremo non dubito futurum quin tu quoque sis aedito libro gratulaturus, qui nune ab aedendo dehortaris, modo vel paululum eas degustaris litteras sine quibus hisce deyebus recte iudicari non possit. Vide, mi Dorpi, vt eodem officio geminam inieris gratiam ; nimirum 875 alteram apud theologos istos, quorum nomine diligentissime functus sis tua legatione ; alteram apud me, cui tam amica admonitione testatiorem feceris amorem tuum. Tu vicissim boni’consules nostram aeque liberam satisfactionem ; et, si sapis, nostro consilio potius accedes, qui tuam vnius rem ago, quam istorum qui tuum ingenium 880 eximiis rebus natum non ob aliud student in suam trahere factionem quam quo tanti ducis accessione suas communiant copias. Sequantur illi meliora, si possint ; sin minus, tu tamen quod est optimum sequere. Quod si non potes illos reddere meliores, id quod velim te adniti, saltem illud caue, ne te reddant deteriorem. Porro fac vt qua 885 fide causam istorum apud me egisti, eadem meam agas apud istos. Placabis homines, quoad fieri potest, et persuadebis me quod facio non in eorum facere contumeliam qui hasce litteras nesciunt, sed in publicam omnium vtilitatem; quae nemini non patebit, si velit vti, neminem vrgebit, si malit carere: tum eo esse animo vt, si quis 890 exoriatur qui rectiora docere possit aut velit, me primum fore qui nostra rescindam et abrogem et illius subscribam sententiae, Iohanni Paludano multam ex me salutem dicito, cum quo fae vt hane de Moria litem partiaris propter commentarios illi dicatos a Listrio nostro. Doctissimo Neuio, humanissimo D. Nicolao de 805 Beueris, Praeposito diui Petri, fac me diligenter commendes. Menardum Abbatem, quem tam magnificis ornas praeconiis, nec dubito quin, qua es fide, verissimis, vel tua causa diligo venerorque, neque negligam in litteris meis, simul atque inciderit commoditas, eius 871. Romano 4 a? : Romano etiam a? Lond. 895. Nicolao] of Burgundy ; Fp. 144. belonging to the family; cf. Ep. 93 Beveren was one of the lordships introd. ALLEN II I