OCR Output

337] TO MARTIN DORP 99

intelligant vel inuideant vel natura sint adeo morosa vt nihil omnino
probent. Habet enim, id quod in confesso est, hoc hominum genus 310
admixtos quosdam, primum ingenio iudicioque adeo infelici vt ad
nullas omnino litteras sint appositi, nedum theologicas; deinde,
posteaquam pauculas Alexandri Galli regulas edidicerint, ad haec
paululum ineptissimae sophistices attigerint; post ex Aristotele
decem tenuerint propositiones, nec has intellectas; postremo ex 315
Scoto aut Occam totidem edidicerint quaestiones, quod superest
ex Catholico, Mammetrecto et consimilibus. dictionariis velut ex
Copiae cornu petituri, mirum quam cristas efferant, vt nihil est
arrogantius imperitia. Isti sunt qui contemnùnt diuum Hieronymum
vt grammatisten, quia non intelligant. Isti Graecas, Hebraicas, imo 320
et Latinas rident litteras ; et cum sint quouis sue stupidiores ac ne
sensu quidem communi praediti, putant se totius arcem tenere
sapientiae. Censent omnes, damnant, pronunciant, nihil addubitant,
nusquam haerent, nihil nesciunt. Et tamen isti duo tresue magnas
sepenumero commouent tragoedias. Quid enim est inscitia vel 325
impudentius vel pertinacius ? Hii magno studio conspirant in
bonas litteras. Ambiunt in senatu theologorum aliquid esse, et
verentur ne, si renascantur bonae litterae et si resipiscat mundus,
videantur nihil scisse, qui antehac vulgo nihil nescire videbantur.
Horum sunt illi clamores, horum illi tumultus, horum coniuratio 33°
in viros melioribus addictos litteris. His non placet Moria, quia
non intelligunt, neque Graece neque Latine. In huiusmodi non
theologos sed theologiae histriones si quid forte dictum sit acerbius,
quid hoc ad magnificentissimum bonorum theologorum ordinem ?
Nam si pietatis studio commouentur isti, cur Moriae potissimum 335
succensent? Quam impia, quam spurca, quam pestifera scripsit
Pogius? at hic vt autor Christianus passim habetur in sinu, in
omneis pene versus linguas. Quibus probris, quibus maledictis
clericos insectatur Pontanus? at hic vt lepidus ac festiuus legitur.
Quantum obscoenitatis est in Iuuenale? at hunc quidam putant 340
concionatoribus etiam vtilem esse. Quam maledice scripsit in

837. Via: eb A. 338. a: lingua A. 339. vta: et 4.

316. Scoto] John Duns ‘Scotus’
(1265 ?-1308?), the schoolman: Fran¬
ciscan and ‘Doctor subtilis’. See
DNB.

Occam] Wm. Ockham or Occam
(+ 1349?), ‘the second founder of
Nominalism’; Franciscan and ‘Doctor
inuincibilis See DNB.

317. Mammetrecto] A glossary to the
Latin Bible, the Legenda Sanctorum, and
other devotional writings ; also known
as Mammotrepton. It was compiled

by Marchesinus of Reggio, a Fran¬
ciscan (c. 1300 ? or c. 1466?) ; and was
first printed at Mainz, ro Nov. 1470.
337. Pogius] in his Facetiae, which
by 1500 had been translated into
English, French, Italian and Spanish.
339. Pontanus] Jovianus Pontanus
(Dec. 1426—Aug. 1503) for many years
President of the Academy at Naples,
a prolific writer of light poetry and
prose. See NBG. His Lucianic dia¬
logue, Charon, is perhaps intended here.