Primum igitur, vt ingenue dicam, aeditae Moriae propemodum me
poenitet. Is libellus nonnihil mihi peperit gloriae vel, si mauis,
famae. At ego nihil moror gloriam cum inuidia coniunctam. Quan¬
quam, o superi, quid est hoc totum quod vulgo gloriam vocant, nisi
30 nomen inanissimum ex gentilitate relictum? Quod genus non pauca
resederunt apud Christianos, dum immortalitatem appellant famam
posteris relictam, et virtutem qualiumeunque litterarum studium. In
omnibus aedendis libris hic ynicus semper mihi fuit scopus, vt mea
industria aliquam adferrem vtilitatem ; id si minus assequi possem,
35 certe nullam adferrem noxam. Proinde cum magnos etiam viros
videamus litteris suis abusos ad affectus suos digerendos, dum alius
cantat ineptos amores suos, alius adulatur iis quos captat, alius iniuria
lacessitus stilo referit, alius ipse sui tibicen est et in efferendis propriis
laudibus quemuis Thrasonem, quemuis Pyrgopolinicen superat; at
40 ego quamuis ingenio tenui et perquam exigua doctrina praeditus,
tamen huc semper spectaui vt, si possem, prodessem ; sin minus, ne
quem laederem. Homerus suum in Thersiten odium molesta carminis
hypotyposi vltus est. Plato quam multos nominatim perstrinxit suis
dialogis! Cui pepercit Aristoteles, qui nee Platoni pepercit nec
i 45 Socrati? Habuit suum Demosthenes Aeschynem in quem stilo de¬
baccharetur. Habuit suum Cicero Pisonem, habuit Vatinium, habuit
Salustium, habuit Antonium. Quam multos nominatim et ridet et
carpit Seneca! Quod si recentiores expendas, et Petrarchae in medi¬
cum quendam et Laurentio in Pogium et Politiano in Scalam stilus
50 teli vice fuit. Quem ex omnibus mihi dabis tam modestum qui non
amarulentius in aliquem scripserit? Ipse Hieronymus, vir tam pius
et grauis, aliquoties non sibi temperat quin in Vigilantium incandescat
acrius, in Jouinianum insultet immoderatius, in Rufinum amarulentius
inuehatur. Semper hic eruditis mos fuit, quicquid dolet aut delectat,
55 chartis ceu fidis sodalibus committere, in harum sinum omnes pectoris
aestus effundere. Imo deprehendas quosdam non alio consilio libros
scribendos suscipere quam vt in his obiter animi sui motus infulciant
f atque hac ratione transmittant in posteros.
At ego in tot iam aeditis voluminibus, cum tam multos candi¬
60 dissime laudarim, quaeso, cuius vnquam denigraui famam? cui vel
leuissimam aspersi labem? quam gentem, quem ordinem, quem
hominem nominatim taxaui? Quid si scias, mi Dorpi, quoties ad id
faciendum fuerim nulli tolerandis contumeliis prouocatus ? Semper
tamen vici dolorem animi mei, magisque rationem habui quid poste¬
65 ritas esset iudicatura de nobis quam quid illorum mereretur im¬
probitas. Si res ipsa perinde fuisset nota caeteris, vt erat mihi, nemo