OCR
92 LETTERS OF ERASMUS ons Primum igitur, vt ingenue dicam, aeditae Moriae propemodum me poenitet. Is libellus nonnihil mihi peperit gloriae vel, si mauis, famae. At ego nihil moror gloriam cum inuidia coniunctam. Quanquam, o superi, quid est hoc totum quod vulgo gloriam vocant, nisi 30 nomen inanissimum ex gentilitate relictum? Quod genus non pauca resederunt apud Christianos, dum immortalitatem appellant famam posteris relictam, et virtutem qualiumeunque litterarum studium. In omnibus aedendis libris hic ynicus semper mihi fuit scopus, vt mea industria aliquam adferrem vtilitatem ; id si minus assequi possem, 35 certe nullam adferrem noxam. Proinde cum magnos etiam viros videamus litteris suis abusos ad affectus suos digerendos, dum alius cantat ineptos amores suos, alius adulatur iis quos captat, alius iniuria lacessitus stilo referit, alius ipse sui tibicen est et in efferendis propriis laudibus quemuis Thrasonem, quemuis Pyrgopolinicen superat; at 40 ego quamuis ingenio tenui et perquam exigua doctrina praeditus, tamen huc semper spectaui vt, si possem, prodessem ; sin minus, ne quem laederem. Homerus suum in Thersiten odium molesta carminis hypotyposi vltus est. Plato quam multos nominatim perstrinxit suis dialogis! Cui pepercit Aristoteles, qui nee Platoni pepercit nec i 45 Socrati? Habuit suum Demosthenes Aeschynem in quem stilo debaccharetur. Habuit suum Cicero Pisonem, habuit Vatinium, habuit Salustium, habuit Antonium. Quam multos nominatim et ridet et carpit Seneca! Quod si recentiores expendas, et Petrarchae in medicum quendam et Laurentio in Pogium et Politiano in Scalam stilus 50 teli vice fuit. Quem ex omnibus mihi dabis tam modestum qui non amarulentius in aliquem scripserit? Ipse Hieronymus, vir tam pius et grauis, aliquoties non sibi temperat quin in Vigilantium incandescat acrius, in Jouinianum insultet immoderatius, in Rufinum amarulentius inuehatur. Semper hic eruditis mos fuit, quicquid dolet aut delectat, 55 chartis ceu fidis sodalibus committere, in harum sinum omnes pectoris aestus effundere. Imo deprehendas quosdam non alio consilio libros scribendos suscipere quam vt in his obiter animi sui motus infulciant f atque hac ratione transmittant in posteros. At ego in tot iam aeditis voluminibus, cum tam multos candi60 dissime laudarim, quaeso, cuius vnquam denigraui famam? cui vel leuissimam aspersi labem? quam gentem, quem ordinem, quem hominem nominatim taxaui? Quid si scias, mi Dorpi, quoties ad id faciendum fuerim nulli tolerandis contumeliis prouocatus ? Semper tamen vici dolorem animi mei, magisque rationem habui quid poste65 ritas esset iudicatura de nobis quam quid illorum mereretur improbitas. Si res ipsa perinde fuisset nota caeteris, vt erat mihi, nemo 35. nullam A: ne quam a. 39. at ego A: ego tamen a. 55. chartis] Hor. $. 2. 1. 30, 1; cf. Ep. 341. 5, ©,