OCR
70 LETTERS OF ERASMUS . [este dinem tum gratia tum autoritas. Nam regiis curis sic adest vt maxima pars publicorum negociorum in huius inclinet humeros, 25 Porro reuerendissimus Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, in quo viro summum est quicquid est optimum in rebus mortalium, sic perpetua quadam benignitate vel vt verius dicam pietate nos fouet, tuetur, ornat, vt si frater esset aut pater, non posset amantius. 30 Et tamen non possum non discrutiari Romanae vrbis desyderio, quoties animo recursat quam libertatem, quod theatrum, quam lucem, quas deambulationes, quas bibliothecas, quam mellitas eruditissimorum hominum confabulationes, quot mei studiosos orbis proceres relicta Roma reliquerim. Atque adeo nonnunquam ipse mihi 35 quouis infortunio dignus videor, qui te tantum ac talem Moecenatem, sic de me meritum, sic ad ornandum et euehendum me modis omnibus propensum et expositum, cum quauis fortuna commutandum duxerim. Sed quid facerem? Monteis aureos, imo plusquam aureos, suis litteris pollicebantur amici. Certa promittebat Gulielmus 40 Montioius et quidem ingentia, eaque rursum cum summo ocio vitaeque libertate coniuncta, quam ego sic amplector yt, si quis hane adimat, vitam esse non putem. Defuncto regi successerat plane diuinae cuiusdam indolis iuuenis nec ineleganter bonis litteris initiatus ; nostri vero adeo iam multo ante studiosus vt paulo ante 45 patris obitum, cum in Italia viuerem, litteras ad me dederit et suopte Marte conditas et propriis descriptas articulis sed eiusmodi vt vel ex hiis singulare quoddam et regno dignum ingenium possis agnoscere. Ex hisce videlicet rebus totos Midas, plusquam Pactolos ac Tagos animo conceperam. Saeculum quoddam vere aureum et insulas fortu50 natas somniabam, kår čyoy eénypópnv, vt inquit Aristophanes. Quanquam, vt vere dicam, non tam mihi defuit fortuna quam ipse fortunae defui, homo sic abhorrens a communibus negociis, sic alienus ab ambitione, imo adeo socors, vt plane Timothei fortuna sit opus, quae dormientis retibus felicitatem implicet. 55 Itaque nihil est quod incusem amicos, quibus vna mecum blandissima spes imposuit; siquidem cum reliquos amicos, tum Regem ipsum, aurei saeculi parentem, mox secuta bellorum procella Musis omnibus praeripuit ; adeo Tuliana illa tuba mundum yniuersum ad Martis studium exciuerat. Caeterum rebus iam vestra sapientia 60 tranquillatis velut de integro totus ad litterarum accingor munia. 36. et add. H. 47. his F. 50. B: Kar’ avnypopny AF. 28. vt si frater] Cf. Ep. 253. 12. 50. Aristophanes] Ran. 51. The cor43. diuinae] Cf. Ep. 215. 5. rect reading, restored by Gilles in B, dis45. litteras] Ep. 206; for Erasmus’ appears again in subsequent editions. further statement see Ep. 206 introd. 53. Timothei] Cf. Adag. 482.