sacram esse rem tantorum virorum monumenta, et in his non modo
cireumspecte verumetiam religiose versari oportere.
Quapropter multa reliquimus aliis excutienda. Quae falso Senecae
titulum occuparant, ea non resecuimus quidem, ne quid a lectore
desyderaretur, sed in extremum locum relegauimus. Caetera ordine 50
commodiore digessimus. Addidimus festiuissimum pariter et erudi¬
tissimum libellum de morte Claudii, nuper in nostra repertum
Germania et eruditissimis Beati Rhenani scholiis explanatum. Atque
vtinam extaret liber de terrae motu cuius ipse meminit in Naturalibus
Quaestionibus, et alius item de matrimonio cuius testimonium 55
adducit Hieronymus scribens aduersus Iouinianum, ac tertius ille
de superstitione vnde quaedam ad verbum recenset Augustinus in
opere cui titulus De Ciuitate Dei. Neque vero me clam erat nullum
esse laboris genus quod plus adferat autori molestiae, gloriae minus ;
sic enim fructus omnis redit ad lectorem, vt nec sentiat beneficium 6o
emendatoris. Porro cum nihil magis pereat quam quod confertur
ingrato, tamen magis etiam perit officium quod confertur in non
sentientem.
Atque id cum haud nesciremus, tamen hoc honoris duobus his
habendum putauimus. Siquidem vnum habemus Hieronymum 65
quem in diuinis litteris Graeciae quoque possimus opponere. Quo
si careamus, profecto non video quem omnino producere possimus
vere dignum theologi nomine; liceat modo verum fateri. Et
Senecam tanti fecit diuus Hieronymus vt hune vnum ex omnibus
ethnicis in Catalogo scriptorum illustrium recensuerit, non tam ob 70
epistolas illas Pauli ad Senecam et Senecae ad Paulum (quas nec
a Paulo nec a Seneca scriptas probe nouerat, vir naris emunctissimae,
tametsi ad autoris commendationem hoc est abusus praetextu) quam
quod hune vnum dignum iudicarit qui non Christianus a Christianis
legeretur. Nihil enim huius praeceptis sanctius; tantoque ardore 75
hortatur ad honesta, vt prorsus appareat illum hoc egisse quod
praecepit. Solus hie animum auocat ad res coelestes, erigit ad
rerum vulgarium contemptum, inserit odium turpitudinis, inflammat
ad amorem honesti; denique meliorem dimittit, quisquis hunc hoc
animo sumpserit in manus, vt melior esse cupiat. Nec enim me 80
magnopere commouent veteres quorundam calumniae, quorum nemo
tamen vitam hominis ausus est incessere, sed in dictione modo