OCR Output

52 LETTERS OF ERASMUS [rats

aut sudoris quam mihi fuerit in hoc negocio. Quanquam hoc etiam
vinco nomine, quod vnus ipse dux pariter ac miles cum tot hostium
milibus conserui manum. Jam nec strages in hoe conflictu minor

15 quam in vestris praeliis. Nam aduersus Gallos, quo minus cruenta
fuerit pugna, ciuilitas hostium (nam quo potius appellem nomine?)
in causa fuit, qui sie ad primum statim congressum cessere melioribus,
vt appareret in hoc ipsum venisse, quo vobis praedam adducerent.
Caeterum e Scotis ingens quidem contigit victoria, nimirum ipso

20 rege cum innumeris optimatibus caeso, et co rege qui gladiatorio
(quod aiunt) animo summam perniciem vniuersae Britanniae moli¬
retur. Verum ea contigit multo vestratium empta sanguine. At
ego vnico conflictu supra quatuor hostium, imo portentorum, milia
iugulaui, confodi, deleui ; tot enim opinor mendas vel ex vno

25 Seneca sustuli. Adde quod Scotus miles vix primos Britannicae
ditionis fines fuerat ingressus, et vnicam duntaxat occuparat arcem,
vnde mox depulsus est. At totum Hieronymum totumque Senecam
multis iam saeculis infinitus mendarum numerus occuparat, vt nihil
vsquam esset reliquum quod non ab hostibus teneretur.

30 Atque hac quidem in re mihi pro gladio calamus fuit, pro Marte
Musae, pro copiis ingenium. Nec vllum alioqui auxilium in tantis
rerum difficultatibus praeter duos vetustos codices, quorum alterum
exhibuit e sua bibliotheca summus ille meorum studiorum Moecenas
et incomparabile nostri saeculi decus, Gulielmus archiepiscopus

35 Cantuariensis; alterum Regium apud Cantabrigienseis collegium
suppetias misit; sed vtrunque primum mutilum, deinde vulgatis
etiam exemplaribus mendosiorem, vt minus fidendum fuerit auxiliari¬
bus copiis quam ipsis hostibus. Illud tamen profuit quod non
consentiebant errata, id quod accidere necesse est in his libris qui

40 ex eodem exemplari formulis excuduntur. Proinde quemadmodum
aliquoties fit vt peritus et attentus iudex e multorum testium oratione
quorum nemo tamen verum dicat, rem colligat, ita nos e diuersis
mendis veram coniecimus lectionem. Ad haec permulta velut
olfecimus, ipsa litterarum et apicum secuti vestigia. In nonnullis

45 diuinandum fuit; quanquam id quidem fecimus parcius, non ignari

13. vincam £. 34. Guielmus £. 39. his a: iis B. 42. tamen a :
bn £8.
17. cessere] Cf. Ep. 283. 138 n. Warham; and I can find no trace in
26. arcem] Norham Castle; see them of use by Erasmus.
Brewer i. 4457. 35. Regium] This MS. seems to have

32. alterum] Perhaps one of the already disappeared in 1526; for when
Lambeth MSS. 138 or 232 (xiii°,), each Aldridge was asked by Erasmus to
of which contains works printed collate it again for the new edition of
in the Lucubrationes; see Todd’s 1529 it was not forthcoming. See
Catalogue. There is nothing, how- Lond. xxi. 26, 55, LB. 782, 852, and
ever, to show that they belonged to Aldridge’s intermediate letter, HEZ. 40.