desyderant nescio quid. Caligula Senecae orationem appellauit
harenam sine calce ; sed idem Vergilium et Liuium adeo contempsit
85 vt parum abfuerit quin eorum imagines ex omnibus eraderet biblio¬
thecis. Genus dicendi non probat Quintilianus, sed ita vituperat vt
summam pene tribuat laudem. Taxat hunc acrius A. Gellius, sed
immodico quodam Ciceronis studio Senecae quam par est iniquior.
Quanquam est quod ipse quoque mutari malim. Offendunt verba
90 quaedam humiliora, et alicubi submolesta est senilis quaedam
loquacitas; tum ioci nonnunquam procaciores, epiphonemata suffri¬
gida, sermonis impetus abruptus; tum quod abunde sibi tribuit,
alieni ingenii parum candidus aestimator. Etenim in controuerstis
dictu mirum quam vix vllum probet, quam multos velut e sublimi
95 derideat. Proinde exemplum illius in ipsum, vt fit, recidit, opinor.
Verum quis vnquam extitit autor tam absolutus vt nihil in eo
requireretur? Tantum est in hoc sanctimoniae vt, etiam si infantis¬
simus esset, tamen legendus fuerit omnibus quibus est bene viuendi
studium ; tantum autem eloquentiae vt eloquentissimo illo saeculo
100 inter eloquentiae proceres haberetur, et periclitaretur Quintilianus
ne inuidere Senecae putaretur. Neque vero me fugit plurimum adhuc
restitisse mendarum; sed quae sine veterum auxilio codicum sub¬
moueri vix ab ipso possent Seneca.
Hic igitur tam salutaris autor nostra industria quoad licuit
105 restitutus tui nominis auspiciis exibit in lucem, ornatissime Praesul.
Memini cum e castris vltramarinis in Angliam redisset, mihi forte
tum obuio nonnihil de Gallicanis manubiis impertiit tua benignitas,
vt qui belli fueram expers, non essem tamen expers praedae. Ego
vicissim meae trophaea militiae tibi dedico consecroque, ne tot tuis
110 prouocatus et officiis et beneficiis videar omnino tuorum in me
magnitudinem meritorum vel dissimulare vel non agnoscere ; quorum
alterum ingratitudinis sit, alterum stuporis. Bene vale, clarissime
Praesul.
Basileae, Nonis Martiis. Anno salutis. m.D. xv.