32 LETTERS OF ERASMUS [1514
1517 (8) has some slight changes. In Froben’s edition of March 1519 this
preface is removed; but it is one of those collected by the editors of N for
inclusion according to Erasmus’ wish (cf. 1. p. 39. 26-8). |
ERASMVS ROTERODAMVS MATTHIAE SCHVRERIO STLEZESTANO S. D.
Bona pars istorum qui formulis excudunt libros, Matthia Schureri,
vel inscitia literarum inopiaque iudicii pessimos authores pro optimis
suscipiunt, vel auiditate quaestus eum librum optimum esse ducunt
vnde plurimum emolumenti rediturum sperent. Vnde quod caeteris
5 in rebus fere solet, id in hac quoque arte videmus vsu venire, vt quod
ad summam studiorum vtilitatem sit excogitatum, id abutentium
vitio in grauem vergat perniciem. Qua quidem in re tu mihi duplici
nomine laudandus videris; primum quod pro tua non vulgari erudi¬
tione proque acri iudicio ea deligas quae ad veram eruditionem
10 conferant ; deinde quod ingenuo quodam erga bonas literas amore
nostris studiis potius quam tuis scriniis consulere gaudes, vnum hoc
agens vt libros quam optimos quam emendatissime excusos in lucem
emittas.
Proinde Copiam nostram ad te misimus a nobis diligentissime
15 recognitam et emaculatam, vt pridem apud Britannos concepta, apud
Parrhisios vtcunque edita, nunc rursus velut abiectis exuuiis nitida
prorsus et expolita, in foelicissima Argentoratorum ciuitate foeliciori¬
bus auspiciis exeat in manus hominum. Si modo videbitur non
indigna tuo praelo, erit vel ob id ipsum omnibus bonarum literarum
20 amatoribus commendatior, quod e Schureriana prodierit officina; ex
qua iam persuasum est nihil proficisci quod non sit et authoris
elaboratum ingenio et tua cura castigatissimum. Adiecimus et
‘Opowoewy librum, nusquam adhue editum sed ab ipsis quod aiunt
follibus ad te profectum.
25 Lucubrationes Rodolphi Agricolae, hominis vere diuini, iam¬
dudum expectamus; cuius ego scripta quoties lego, toties pectus
illud sacrum ac coeleste mecum adoro atque exosculor. Bene vale.
Basileae. Ann. m.p.x1r. ad Idus Octob.
312. To PETER GILLES.
Parabolae (1514) tit. vo. Basle.
Lond. xxix. 17: LB. i. 559. 15 October 1514.
[The preface to the Parabolae sive Similia, published with the De Copia (Ep. 311)
by Schürer, Dec. 1514 (a). It was revised for Martens, who reprinted it at
Louvain in June 1515 (8); cf. Ep. 369.9n. Schiirer algo printed it again in
TIT, SELESTANO B: SELATANO N, 9. deligis 8 N.
25. Agricolae] It is much to be re- see BRE. 36; Ep. 342. 43; Lond.
gretted that Schürer never carried out vi. 24, LB. App. 242, 154, 167; and
this projected publication: for which EHR. xxi. pp. 305,6.