OCR Output

310 | FROM ULRICH ZASIUS 31

virorum congressu beatitudo, plane beatum fecisti; et tanta sane
mihi gratificandi simul et respondendi sylua in eis offertur, vt alio
ad eam rem et tempore et loco opus esse existimem. Hoc habe,
tuam illam, tuam inquam illam mellitulam epistolam toto nostro
gymnasio circumferri, a scholasticis adpeti, mirari tantos eloquentiae
puros fontes, mirari Roterodami numen, de coelo desumptum ignem ;
Zasium magni fieri, digitis denotari, hunc esse cui Roterodamus,
cui Cicero Germaniae nunc aetatis nostrae, tam humaniter, tam
amico scripserit; felicem quem eo fortuna dignetur honore vt
Roterodami preconio referatur: non minus Achille qui Homerum
buccinatorem, non minus Augusto quem Virgilii tuba, non minus
Scipione qui Sillii classico innotuerit, non inquam minus quocunque
qui a viro laudato laudatus sit, fortunatum. Ita mihi vna haec
epistola existimationem auxit, magni viri conflauit amicitiam, et
supra Croesi diuitias opulentum fecit. Quae igitur censes, Rotero¬
dame, tibi sunt agendae gratiae ?

Sed aliud, vt dixi, tempus expostulat. Haec nostra rudior epistola,
quamuis temere, praeuolat tamen praeluditque ; vt interim alio tibi
genere quemadmodum gratificer cogitare possim. Vale et nostros
aliquando, si tu magnus Iupiter Faunorum casulas non dedigneris,
lares digneris inuisere, optatissimus nobis hospes futurus.

Bonifacius te plurima salute impartit, cui post amoena illa
humanarum literarum virecta insuetus est ad duriusculos iuris ciuilis
scopulos callis; sed peruincet ingenium, sedulitas, fides si qua est
interpretis. Vale delicium, non dico meum, quod maxime dico,
sed vniuersi literati orbis, ex Friburgo quinto idus octobris Anno.
M.D. XIII.

Nolo mihi rescribas tantis rebus fatigatus; sat mihi erit meis
ineptiis vel oculos admoliri.

Tuus ab animo Vdalricus Zasius Il. doctor.

311. To MATTHIAS SCHURER.

De Copia (1514) f. 2. Basle.
N: Lond. xxviii. 27: LB. App. 13. 15 October 1514.

[The preface to De duplici Copia verborum ac rerum commentarii duo ab authore ipso
diligentissime recogniti et emaculati atque in plerisque locis aucti, published together
with the letters between Wimpfeling and Erasmus (Epp. 302 and 305) and the
Parabolae (Ep. 312) by Schiirer, Dec. 1514 (a). For the effect of this transaction
on Badius, the original publisher (Ep. 260), see Epp. 346, 434, 472, and Lond. vi.
24, LB. App. 242. Schürer’s edition of Oct. 1516 follows a, but Froben’s of April

BE eS 26. inuisere H: reuisere B. 33. Nolo B: Non H.
35. Tuus... doctor om. H.

26. inuisere] The correction made 307. 24, 5, that Erasmus and Zasius
in H confirms the inference from Ep. had not as yet met.

o

30

35