OCR
26 LETTERS OF ERASMUS [1514 5 laude cumulatissimus, non grauatus esses nos, qui nihil sumus, politissimis literis tuis ad amicitiam prouocare, quantum ego felicitatis nec optare vnquam ausus fueram, mox altera epistola crimen impudentiae deprecaris quod tantulus ad tantum heroa scripseris. Vt missas faciam istas delicias quibus apud Italos vulgo docti sese 10 delinire consueuerunt, et homo Germanus cum Germano germana illa et simplici veritate agam, ipse me meo, quod aiunt, pede metior, et noui quam sit mihi curta supellex, tantum abest vt laudes agnoscam quas tu mihi tribuis. Caeterum ex animo nostrae gratulor Germaniae, quae iam olim bellicae rei gloria florens nune passim tot 15 etiam eximiis in omni literarum genere viris illustratur, qua quidem gloria non alia neque verior neque diuturnior ; quos quanquam omnes vehementer suspicio, sicuti par est, tamen nullius stilo magis capior quam tuo, non tantum ob id quod castissimus est et ab omni neuo purissimus, verumetiam ob id quod Politianicam illam Venerem ac 20 delicias mire referre videtur, cuius viri ingenio semper ita sum delectatus vt nullius aeque. Porro cum in Politiano summa laudum sit eloquentia, quanto rectius te, mi Zasi, conuenit suspicere, in quo, quod in tanto viro summum, in te accessorium est et velut auctarium. Proinde debeo Beato, debeo Gallinario, per quos te primum coepi 25 cognoscere, sed magis tibi debeo, cuius humanissimis simul et elegantissimis literis etiam in amicorum tuorum numerum cooptor ; qua re nihil mihi potuit accidere iucundius aut honorificentius. Neque vero commissurus eram vt tu priores occupares, ni huic pistrino sic essem affixus et alligatus vt vix sit ocium capiendo cibo. 30 Adagiorum opus ita locupletatur vt aliud videri possit. Apparatur mox excudendus Hieronymus cum annotamentis et scholiis nostris. Adornatur Nouum Testamentum nostris purgatum et illustratum scholiis. Aeditur a nobis recognita Copia; aedetur et Similium liber. Opera quae verteram e Plutarcho iam formulis excusa sunt. 35 Paratur et Seneca Anneus a me summis laboribus emaculatus. Cum horum vnum quodlibet huiusmodi sit vt totum hominem, et quidem non Erasmum sed adamantinum aliquem, desyderet, facile potes coniecturam facere quam mihi nihil sit vacui temporis. Vnde veniam des oportet, primum quidem quod ad tuas literas tam 40 elimatas tam inconditis respondeo, plane xpJoea yxa\keloy djuerBopevos: deinde si posthac aut rarius aut paucioribus quam tu velles tecum agere videbor. Simulatque hisce me laboribus nonnihil extricauero, libebit vel iustis voluminibus cum meo Zasio congredi. 7. ausus aZ: ausurus a in marg. Do NEO, vu TON eta: . Sed vt H: , sed vt H. 17. tamen F: tum F: tū tm a. 26. etiam E: eta. coopter E. 29. obligatus F. 10. Germanus] Cf. Ep. 269. 38. 11. metior] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 98.