5 laude cumulatissimus, non grauatus esses nos, qui nihil sumus,
politissimis literis tuis ad amicitiam prouocare, quantum ego felici¬
tatis nec optare vnquam ausus fueram, mox altera epistola crimen
impudentiae deprecaris quod tantulus ad tantum heroa scripseris.
Vt missas faciam istas delicias quibus apud Italos vulgo docti sese
10 delinire consueuerunt, et homo Germanus cum Germano germana
illa et simplici veritate agam, ipse me meo, quod aiunt, pede metior,
et noui quam sit mihi curta supellex, tantum abest vt laudes
agnoscam quas tu mihi tribuis. Caeterum ex animo nostrae gratulor
Germaniae, quae iam olim bellicae rei gloria florens nune passim tot
15 etiam eximiis in omni literarum genere viris illustratur, qua quidem
gloria non alia neque verior neque diuturnior ; quos quanquam omnes
vehementer suspicio, sicuti par est, tamen nullius stilo magis capior
quam tuo, non tantum ob id quod castissimus est et ab omni neuo
purissimus, verumetiam ob id quod Politianicam illam Venerem ac
20 delicias mire referre videtur, cuius viri ingenio semper ita sum
delectatus vt nullius aeque. Porro cum in Politiano summa laudum
sit eloquentia, quanto rectius te, mi Zasi, conuenit suspicere, in quo,
quod in tanto viro summum, in te accessorium est et velut auctarium.
Proinde debeo Beato, debeo Gallinario, per quos te primum coepi
25 cognoscere, sed magis tibi debeo, cuius humanissimis simul et ele¬
gantissimis literis etiam in amicorum tuorum numerum cooptor ;
qua re nihil mihi potuit accidere iucundius aut honorificentius.
Neque vero commissurus eram vt tu priores occupares, ni huic
pistrino sic essem affixus et alligatus vt vix sit ocium capiendo cibo.
30 Adagiorum opus ita locupletatur vt aliud videri possit. Apparatur
mox excudendus Hieronymus cum annotamentis et scholiis nostris.
Adornatur Nouum Testamentum nostris purgatum et illustratum
scholiis. Aeditur a nobis recognita Copia; aedetur et Similium
liber. Opera quae verteram e Plutarcho iam formulis excusa sunt.
35 Paratur et Seneca Anneus a me summis laboribus emaculatus. Cum
horum vnum quodlibet huiusmodi sit vt totum hominem, et quidem
non Erasmum sed adamantinum aliquem, desyderet, facile potes
coniecturam facere quam mihi nihil sit vacui temporis. Vnde