immunis ab expilationibus, immunis ab insanissimis bellorum
tumultibus, quibus iam annis aliquot mundus fere miscetur vniuer¬
sus. Fruitur clementissimo principe Maximiliano, cuius potentiam
non aliter sentit nisi cum illius benignitate sapientiaque iuuatur.
110 Atque haec demum vere magno imperatore digna laus. Vt enim
mundus hic Dei potentiam non aliis modis experitur quam illius in
se beneficentia, ita pulcherrimum est imperium quod ciuium liber¬
tatem tuetur, non opprimit, quod opes suorum auget, non exterminat,
quod omnia reddit florentiora. Huiusmodi est summi numinis
115 imperium in mundum, huiusmodi animi in corpus, vt vbique prosit,
ledat nusquam.
Verum hisce de rebus dabitur alibi locus copiosius et exactius
disserendi. Iamdudum finem exigit epistola et interpellant inter¬
missi labores. Proinde fac vt egregiis istis et optime de me meritis
120 primatibus, nominatim autem clarissimo viro Henrico Ingoldo,
Argentinensis reipublicae praefecto maiori, reliquisque proceribus
humanissimis vicissim meo nomine salutem annuncies ; et si quid
erit quod meo studio, meis literis, mea industria praestari possit, id
totum istis audacter ex me pollicearis. Ad haec magnopere te rogo
125 vt elegantissimam istam sodalitatem, hoc est Musarum et Gratiarum
omnium collegium, diligentissime meis resalutes verbis ; nominatim
incomparabilem illum iuuenem Iacobum Sturmium, qui maiorum:
suorum imagines illustrat morum integritate, iuuentutem ornat
senili morum grauitate, doctrinam haudquaquam vulgarem in¬
130 eredibili modestia mire condecorat. Deinde Thomam Rappium,
ipsis oculis, ipso vultu, suauitatem et candorem ingenii prae se
ferentem. Thomam item Aucuparium, quem ego sane vel ob hoc
laurea dignum existimo, quod ab omni fastu longe sit alienissimus ;
cui morbo fere genus hoc hominum videmus obnoxium. Hune cum
135 plurimi faciam, tamen quo parcius laudem, ipse fuit in causa, qui me
suo carmine laudarit, non dicam quam vere sed prorsus amantissime;
ne quis illud in nos iaciat, muli mutuum scabunt. Ad hec Mathiam
Schurerium, virum cum aliis multis nominibus egregie mihi charum,
tum hoe etiam chariorem quod hune quoque fertilis illa tot erudito¬
140 rum hominum, tot foelicium ingeniorum, edidit Selestadium, cui et
Beatum Rhenanum et Ioannem Sapidum debeo et ipsum denique
120. Heinrico 8. 122. humanissimis a: optime de me meritis B.