Foelicem se fore putat apud Homerum Agamemnon, si sibi decem
contingant Nestori similes. O saepius foelicem augustissimum 7o
Maximilianum, cui tot sunt in vna republica Nestores, vel potius
Scipiones et Catones, aut si quid iis quoque vel sapientius vel in¬
corruptius. Si quando grauitatem hominum contemplabar, prorsus
veteres illos Areopagitas mihi videre videbar ; si morum integritatem,
multos Aristides videre me putabam ; si mores placidos ac sedatos, 75
imaginabar meros Fabios. Rursum vbi victus et cultus sobriam
mundiciem et mundam frugalitatem perpendebam, priscorum Lace¬
daemoniensium imago quaedam obuersabatur animo. Demum quoties
inspicerem, vt mira quadam temperatura factum esset vt vicissim et
seueritatem condiret morum comitas et comitatem ornaret grauitas, 80
illa quondam laudatissima Massyliensium respublica sese nobis
representabat, quae miris modis Romanam disciplinam cum Grae¬
corum vrbanitate copulasse legitur, prorsusque iis fuisse institutis vt
ab vna virtutum omnium ciuilium exempla omnia peti possent.
Licuit apud vos in ciuitate vna cunctarum laudatarum dotes con- 85
spicere, Romanorum disciplinam, Atheniensium sapientiam, Lace¬
daemoniorum continentiam. Maiorem in modum me delectabat
mirificus ille rerum concentus ex diuersissimis veluti sonis in
summam modulatus concordiam. Videbam tot senes absque tristicia,
tot imaginibus illustres absque fastu, tot potentes absque supercilio, 9o
tot plaebeios clarissimorum heroum ornatos virtutibus, tantum
hominum numerum sine vlla turba. Denique videbam monarchiam
absque tyrannide, aristocratiam sine factionibus, democratiam sine
tumultu, opes absque luxu, foelicitatem absque procacitate. Quid
hac harmonia cogitari potest foelicius? Vtinam in huiusmodi rem- 95
publicam, diuine Plato, tibi contigisset incidere ; hic nimirum, hic
licuisset illam tuam ciuitatem vere foelicem instituere. Diuus
Hieronimus in epistola facundissima pariter et eruditissima quam
ad Gerontiam scripsit de monogamia, inclytae ciuitatis istius facit
mentionem, vt intelligas et olim fuisse nobilem, eamque tum aroo
barbaris euersam deplorat. Quid si nunc eandem conspiceret ?
Vnam tribus irriguam fluuiis, sic munitam, sic et opibus florentem et
ciuibus ; super omnia talibus ornatam institutis, a talibus gubernatam
proceribus. An non illi nomen commutaret, proque Argentoraco
Auratam appellaret? Adde iis quod diutina iam pace fruitur, 105