OCR
1514] TO WILLIAM GONELL 561 ERASMVS ROT. GVILHELMO GONELLO SVO S. D. DE equo voluptatem mihi nuncias, mi Gonelle, et animum tuum hac quoque parte agnosco. Cato et alia quae illi adiecimus, iampridem absoluta sunt, sed vnicum nobis duntaxat exemplar est, scribarum inopia. Adiecimus et pristinae collectioni magnam vim Similium ex Plinio; ea puto tibi tuisque magno vsui futura, sed deest qui 5 describat. Tanta est apud Britannos laboris fuga, tantus amor ocii, vt ne tum quidem excitentur, cum spes dolosi affulserit nummi. Huc si te contuleris, lubens et haec et reliqua communicabo omnia. An id ex vsu tuo sit, ipse expendito. Nam mihi certe tuus aduentus erit gratissimus ; tametsi pestis hic locis aliquot scintillat, yt Greani to nostri verbo vtar, ac nuper aulam quoque regiam inuasit audax, extinctis duobus aut tribus. Verum si aduolas, maturandum est ; nam ipse ad quadraginta dies fugam adorno, nisi quid nouae obtingat fortunae, cuius ne somnium quidem adhuc vllum video. De rebus nouis scripsi Greano. Bene vale, Gonelle charissime. 15 Londini. Quarto Calen. Maias. Et ipse pene oblitus eram quod maxime cupiebas scire, quisnam sit genius ille malus mihi nuper exortus. Est animaleulum quoddam pusillum, sed quo non aliud alat nec pontus nec tellus venenatius aut pestilentius. Nihil enim est nisi merum virus, quod 20 procul etiam afflat et amicis et inimicis. Hanc pestem Liguria nobis misit, huiusmodi venenorum ferax magis quam Hiberia. Quod si nomen quogue cupis cognoscere, longe dissidet a moribus Ioannis Baptistae ; cum quo homo nimium candidus ac simplex pene contraxeram domesticum contubernium, sed gustato veneno resilii. Is 25 dolens elapsum esse me, virus suum procul afflat ac linguae venenis me petit. Duo me consolantur, vnum quod ipse culpa vaco, alterum quod illi nemo credit, homini sic omnibus inuiso vt nec a fratribus aut liberis ametur, vxoris hostis. Rursum vale, mi Gonelle. [Londini. m.p.xv.] 30 298. To WILLIAM WARHAM. Epistolae ad diuersos p. 501. (London. } HN: Lond. xii. 37: LB. 189. (June 1514.) [Written to accompany the new edition of Lucian, Paris, 1 June 1514 (cf. Ep. 261), the long interval between the preface and the publication necessitating another letter. It is not, however, printed in Lucian. | 30. Londini. m.p.xv. add. H. 2. Cato] Cf. Ep. 298. master ; cf. Epp. 274 introd. and 275. 3- scribarum] Cf. Ep. 287. 15 n. 7. spes] Cf. Pers. prol. 12. 4. Similium] The Parabolae siue to. Gréani] Cf, Ep. 287. 16 n. Similia. Of. Ep. 312. 18. genius] Cf. Ep. 289. 4 seq. | 5. tuisque] This passage supports 23. IoannisBaptistae] Boerio (p. 519) the suggestion that Gonell wasaschool- was unworthy of his name.