DE equo voluptatem mihi nuncias, mi Gonelle, et animum tuum
hac quoque parte agnosco. Cato et alia quae illi adiecimus, iampridem
absoluta sunt, sed vnicum nobis duntaxat exemplar est, scribarum
inopia. Adiecimus et pristinae collectioni magnam vim Similium
ex Plinio; ea puto tibi tuisque magno vsui futura, sed deest qui 5
describat. Tanta est apud Britannos laboris fuga, tantus amor ocii,
vt ne tum quidem excitentur, cum spes dolosi affulserit nummi.
Huc si te contuleris, lubens et haec et reliqua communicabo omnia.
An id ex vsu tuo sit, ipse expendito. Nam mihi certe tuus aduentus
erit gratissimus ; tametsi pestis hic locis aliquot scintillat, yt Greani to
nostri verbo vtar, ac nuper aulam quoque regiam inuasit audax,
extinctis duobus aut tribus. Verum si aduolas, maturandum est ;
nam ipse ad quadraginta dies fugam adorno, nisi quid nouae obtingat
fortunae, cuius ne somnium quidem adhuc vllum video. De rebus
nouis scripsi Greano. Bene vale, Gonelle charissime. 15
Londini. Quarto Calen. Maias.
Et ipse pene oblitus eram quod maxime cupiebas scire, quisnam
sit genius ille malus mihi nuper exortus. Est animaleulum quod¬
dam pusillum, sed quo non aliud alat nec pontus nec tellus vene¬
natius aut pestilentius. Nihil enim est nisi merum virus, quod 20
procul etiam afflat et amicis et inimicis. Hanc pestem Liguria nobis
misit, huiusmodi venenorum ferax magis quam Hiberia. Quod si
nomen quogue cupis cognoscere, longe dissidet a moribus Ioannis
Baptistae ; cum quo homo nimium candidus ac simplex pene con¬
traxeram domesticum contubernium, sed gustato veneno resilii. Is 25
dolens elapsum esse me, virus suum procul afflat ac linguae venenis
me petit. Duo me consolantur, vnum quod ipse culpa vaco, alterum
quod illi nemo credit, homini sic omnibus inuiso vt nec a fratribus