OCR
560 LETTERS OF ERASMUS [1514 Bertinico, suecessor ei demortuo ex eodem priuilegio futurus. Abbas ipse, annis iam confectus, meditatur rerum omnium curam et gubernationem illi nedum communicare, sed soli committere, 90 vt viuens experiatur cuiusmodi ipse successorem sibi delegerit; quod si fit, vides quanta erit eius viri potestas et authoritas, illiusmodi natalibus aedito, primarius in principali aula nostra, gentibus Bergensi atque aliis item aliquot coniunctissimus, tum ipsa sua fortuna potentissimus. Apud eum nihil non poterit Philippus 95 meus patronus, quippe eius frater, quo vno curante et omne negocium suscipiente atque etiam impensas et sumptum faciente res Romae non ita pridem transacta est. Haec scribo tibi verbosius, non modo vt mihi gratuleris talem nacto patronum, (sed) vt tecum cogites si quid haec quoque in rem 100 tuam facere possint aliquando. Pollicitus est mihi Philippus (vt aperte dicam), sicubi tibi commodare poterit, facturum id libentissime ; praesertim si quid erit in quo fratris haec ampla dignitas et sua apud fratrem authoritas valebunt. Bene vale, et meum hoc multiloquium fer, obsecro, non moleste, profectum 105 videlicet ex meo in te vehementissimo amore. Adiunxi his meis litteris etiam alias ad me datas ex Diest, oppido Brabantico; nomen scribentis, professionem et eruditionem quoque ipsam facile cognosces. Studiosissimus est iampridem litterarum Graecarum sine praeceptore; itaque credo non multum 110 eum proficere. Amantissimus est tui et mihi charissimus; eum tibi commendo oroque te vt vel paucis illi rescribas, et quod seripseris mittas ad me Middelburgum. Curabo ego vt illuc proferatur ; facies rem mihi minime amici causa ingratam, illi certe longe gratissimam. Iterum optime vale. 115 Ex Middelburgo Zelandie 13° Cal. Maias 1514. 292. To WILLIAM GoNELL. Farrago p. 168. London. 18} 1 guos N gelo, vi 67/8 1% 1725 28 April (1514). [1514, because of Cato and the Parabolae ; and because of Erasmus’ approaching departure. | 87. successor LB: successori MS. 91-4. viri. . . aedito, primarius ete. ; notabile anacoluthon : primariis .. . nostra gentibus LB. 97. Post res amanuensis Res scripsit et deleuit : inclusit LB. 112. perferatur LB. 88. annis iam confectus] He was great admiration for Erasmus. See now fifty-eight. a study by Chauvin and Roersch, 107. scribentis] Perhaps Nicholas Brussels, 1900, and a letter printed in Clenard of Diest (5 Dec. 1493 or 4-Sept. Musée Belge, vi. 1902 ; Nève, Renaissance 1542), author of a Greek grammar, who en Belgique, pp. 224-274; R. C. Christie, in after life entertained feelings of Memoir, pp. 92-123; and BN.