OCR
1814] FROM JOHN BECAR OF BORSSELEN 559 tui mentionem; percontabatur autem sedulo quam commode isthic quantaue spe viueres. Respondi ei partim que ex tuis epistolis, partim quae ex Sixtino et Aggeo audieram; et ea omnia tamen, quatenus tuam famam tuamque aestimationem non minuerent, sed augerent. Ostendi ei complures a te conscriptos libellos ; dono autem dedi politissimum et egregie adornatum librum Lucubrationum tuarum, inter quas est Enchiridion Militis Christiani. Id opus perlegit antequam discederet a nobis, et vehementissime laudauit teque, quem antea amauerat, iam coepit vehementissime 6° admirari, bene precabatur et optabat tibi esse in his nostris regionibus. Innuebat enim se, si quid ynquam posset, tibi libentissime adfuturum ; incendi ego hominem quoad potui, et huic in te amori materiam multam meis verbis subieci. Atque vt scias cuiusmodi sit hic meus Philippus beneficen- 65 tissimus, Philippo nostro olim a te laudato fortuna et natalibus longe inferior, sed beneuolentiae ac potius beneficentiae virtute neque illi neque hominum cuiquam iudicio cedens: conterraneus tibi est ac plane vicinus proximus, atque etiam tui hoc nomine amantissimus. Scis enim non procul ab oppido Roterodamo arcem esse quandam quae vulgo dicitur Spangen; hanc alii Spangam, alii Hispaniam vocamus; inde ipse et pater caeterique progenitores nomen habent. Gens ea est inter Hollandicas et honesto loco semper habita et antiquitate, nedum nobilitate, memorabilis; hine ille prognatus et nomen fert gentis et, quia natu maximus, etiam potiorem haereditatis paternae partem obtinet. Mater autem eius proximo sanguinis vinculo iuncta domino Bergensi erat et illius fratribus, scis quos dicam; nata videlicet ex gente apud Brabantos nobilissima Grimbergensium, vnde et Bergenses hi fratres sunt editi. Fratres hi Bergenses et Philippi mei mater erant, si recte memini, e duobus fratribus geniti. Scis qua commendatione fueris, atque sis etiam nunc vt arbitror, apud illam familiam, vnde etiam Principi Veriensi tuo contigit vxor. Habet hic meus Philippus fratrem in coenobio Bertinico, qui praerogatiua quadam et priuilegio Pontificis summi 8 adiutor datus est et in sacris et in prophanis negociis Abbati 55 o ~ ~ or co o or 66. Phillippo MS. 66. Philippo nostro] The King of Castile. Cf. Epp. 179, 80. 77. Mater] Anne of Glimes, daughter of Philip of Grimberghen, younger brother of John, fifth lord of Bergen (Ep. 42. 17n.). She married Philip of Spangen the elder on 4 Feb. 1476. See Goethals, ii. s. Glymes. 83. Principi Veriensi] See p. 229. 68. cedens MS. 84. fratrem] Engelbert of Spangen (+28 Nov. 1544). He was received into the Abbey of St. Bertin by his uncle, Antony of Bergen (p. 334), on ro Dec. 1499; was appointed his coadjutor 2 Oct. 1511, and succeeded him as Abbot 12 Jan. 1533. See De Laplane, Les Abbés de Saint-Bertin, ii. 89-102.