tui mentionem; percontabatur autem sedulo quam commode
isthic quantaue spe viueres. Respondi ei partim que ex tuis
epistolis, partim quae ex Sixtino et Aggeo audieram; et ea omnia
tamen, quatenus tuam famam tuamque aestimationem non minue¬
rent, sed augerent. Ostendi ei complures a te conscriptos libellos ;
dono autem dedi politissimum et egregie adornatum librum Lu¬
cubrationum tuarum, inter quas est Enchiridion Militis Christiani.
Id opus perlegit antequam discederet a nobis, et vehementissime
laudauit teque, quem antea amauerat, iam coepit vehementissime 6°
admirari, bene precabatur et optabat tibi esse in his nostris regioni¬
bus. Innuebat enim se, si quid ynquam posset, tibi libentissime
adfuturum ; incendi ego hominem quoad potui, et huic in te amori
materiam multam meis verbis subieci.
Atque vt scias cuiusmodi sit hic meus Philippus beneficen- 65
tissimus, Philippo nostro olim a te laudato fortuna et natalibus
longe inferior, sed beneuolentiae ac potius beneficentiae virtute
neque illi neque hominum cuiquam iudicio cedens: conterraneus
tibi est ac plane vicinus proximus, atque etiam tui hoc nomine
amantissimus. Scis enim non procul ab oppido Roterodamo
arcem esse quandam quae vulgo dicitur Spangen; hanc alii
Spangam, alii Hispaniam vocamus; inde ipse et pater caeterique
progenitores nomen habent. Gens ea est inter Hollandicas et
honesto loco semper habita et antiquitate, nedum nobilitate,
memorabilis; hine ille prognatus et nomen fert gentis et, quia
natu maximus, etiam potiorem haereditatis paternae partem
obtinet. Mater autem eius proximo sanguinis vinculo iuncta
domino Bergensi erat et illius fratribus, scis quos dicam; nata
videlicet ex gente apud Brabantos nobilissima Grimbergensium,
vnde et Bergenses hi fratres sunt editi. Fratres hi Bergenses
et Philippi mei mater erant, si recte memini, e duobus fratribus
geniti. Scis qua commendatione fueris, atque sis etiam nunc vt
arbitror, apud illam familiam, vnde etiam Principi Veriensi tuo
contigit vxor. Habet hic meus Philippus fratrem in coenobio
Bertinico, qui praerogatiua quadam et priuilegio Pontificis summi 8
adiutor datus est et in sacris et in prophanis negociis Abbati
66. Phillippo MS.
66. Philippo nostro] The King of
Castile. Cf. Epp. 179, 80.
77. Mater] Anne of Glimes, daughter
of Philip of Grimberghen, younger
brother of John, fifth lord of Bergen
(Ep. 42. 17n.). She married Philip
of Spangen the elder on 4 Feb. 1476.
See Goethals, ii. s. Glymes.
83. Principi Veriensi] See p. 229.
84. fratrem] Engelbert of Spangen
(+28 Nov. 1544). He was received
into the Abbey of St. Bertin by his
uncle, Antony of Bergen (p. 334),
on ro Dec. 1499; was appointed his
coadjutor 2 Oct. 1511, and succeeded
him as Abbot 12 Jan. 1533. See De
Laplane, Les Abbés de Saint-Bertin, ii.
89-102.