Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0580
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 581 [581]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0580

OCR

TO ANDREW AMMONIUS 545 1513] Haltus noster nescio quas schedulas de nihili rebus sic neglectim abs te seriptas. Ex harum gustu protinus conceptam admirationem et amorem ingenii tui mecum in Italiam extuli; eamque rursus venam in Montioiicis literis agnoui, tametsi manus penitus exciderat. Habes sententiam meam de tuis omnibus. Iucundum autem est tua non 75 eruditis modo placere, quibus, nisi sint inuidentissimi, non vehementer probari non possunt, sed summatibus etiam viris atque adeo Eboracensi, Quod eruditorum calculis approbaris, non possum isto nomine te vocare felicem. Felicissimum autem iure dicam, qui isti tantopere placeas viro, plurimumque debes Rhamnusiae. Sed tu iamdudum iudicium efflagitas exactius, atque hanc clamas laudationem esse, non censuram. Age, ne parum morigeri videamur amico cui nihil negare sit fas, rùv Aeovriy erdiropa. simulque censoris et virgulam sumam et supercilium. Ita rem gestam narras vt ex nullius commentariis potuissem plenius cognoscere. Primum de 8 latronibus interceptis; deinde quemadmodum frustra Regem conati sint hostes intercludere ; deinde cum reditum esset ad pugnam, quam turpiter fugerint ducibus ipsis captis. Praeterea Morinum captum, Scotos interim duobus praeliis ad internicionem pene concisos; ad haec inuitante scilicet coeli serenitate quasique suadentibus 90 superis captum Tornacum; super omnia maiestatis Imperatoriae in castra tam familiarem aduentum. Sunt qui poema non putent, nisi deos omneis e coelo mari terraque subinde aduoces, nisi sexcentas infulcias fabulas. Mihi semper placuit carmen quod a prosa, sed optima, non longe recederet. Quemadmodum Philoxenus suauissimos 95 iudicauit pisces qui pisces non essent, et iucundissimas carnes quae carnes non essent, rursus amoenissimam existimauit nauigationem iuxta littus, ambulationem iuxta mare ; ita me vehementer delectat poema rhetoricum et rhetor poeticus, vt et in oratione soluta carmen agnoscas et in carmine rhetoricam phrasin. Aliis longius petita placent; at mihi vel praecipue probatur quod orationem ex ipsis rebus sumis, nec tam studiosus es ostentandi ingenii quam ostendendae rei. In pauculis versibus desydero compositionem paulo molliorem ; yerum id accidere solet, aut quoties non vacat saepius eadem recudere, 80 en m 00 77. Archiepiscopo ante Eboracensi add. F. 71. Haltus] Possibly John Holt, the friend of More. The incident must have occurred in 1505-6. 74. Montioiicis literis] Ep. 215. 77. Bhoracensi] Wolsey, who became Dean of York on 19 Feb. 1513. Bainbridge, the Abp., can hardly be referred to, as he had been in Italy for some years, See Brewer, i. In F and subsequent editions Wolsey’s later title is added. 88. Morinum] For the surrender of Terouenne, 22 August, of Tournay, 21 September, and for Maximilian’s visits to the English camp, see Brewer, i, 4284. 95. Philoxenus] ap. Plut. (2. r4 D) de poem. audiendis init. ; cf. Adag. 191.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1369 px
Image height
2420 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
829.28 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0580.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0580.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit