Haltus noster nescio quas schedulas de nihili rebus sic neglectim abs
te seriptas. Ex harum gustu protinus conceptam admirationem et
amorem ingenii tui mecum in Italiam extuli; eamque rursus venam
in Montioiicis literis agnoui, tametsi manus penitus exciderat. Habes
sententiam meam de tuis omnibus. Iucundum autem est tua non 75
eruditis modo placere, quibus, nisi sint inuidentissimi, non vehementer
probari non possunt, sed summatibus etiam viris atque adeo Ebora¬
censi, Quod eruditorum calculis approbaris, non possum isto nomine
te vocare felicem. Felicissimum autem iure dicam, qui isti tantopere
placeas viro, plurimumque debes Rhamnusiae.
Sed tu iamdudum iudicium efflagitas exactius, atque hanc clamas
laudationem esse, non censuram. Age, ne parum morigeri videamur
amico cui nihil negare sit fas, rùv Aeovriy erdiropa. simulque censoris
et virgulam sumam et supercilium. Ita rem gestam narras vt ex
nullius commentariis potuissem plenius cognoscere. Primum de 8
latronibus interceptis; deinde quemadmodum frustra Regem conati
sint hostes intercludere ; deinde cum reditum esset ad pugnam,
quam turpiter fugerint ducibus ipsis captis. Praeterea Morinum
captum, Scotos interim duobus praeliis ad internicionem pene con¬
cisos; ad haec inuitante scilicet coeli serenitate quasique suadentibus 90
superis captum Tornacum; super omnia maiestatis Imperatoriae
in castra tam familiarem aduentum. Sunt qui poema non putent,
nisi deos omneis e coelo mari terraque subinde aduoces, nisi sexcentas
infulcias fabulas. Mihi semper placuit carmen quod a prosa, sed
optima, non longe recederet. Quemadmodum Philoxenus suauissimos 95
iudicauit pisces qui pisces non essent, et iucundissimas carnes quae
carnes non essent, rursus amoenissimam existimauit nauigationem
iuxta littus, ambulationem iuxta mare ; ita me vehementer delectat
poema rhetoricum et rhetor poeticus, vt et in oratione soluta carmen
agnoscas et in carmine rhetoricam phrasin. Aliis longius petita
placent; at mihi vel praecipue probatur quod orationem ex ipsis
rebus sumis, nec tam studiosus es ostentandi ingenii quam osten¬
dendae rei.
In pauculis versibus desydero compositionem paulo molliorem ;
yerum id accidere solet, aut quoties non vacat saepius eadem recudere,
71. Haltus] Possibly John Holt, the
friend of More. The incident must
have occurred in 1505-6.
74. Montioiicis literis] Ep. 215.
77. Bhoracensi] Wolsey, who became
Dean of York on 19 Feb. 1513. Bain¬
bridge, the Abp., can hardly be referred
to, as he had been in Italy for some
years, See Brewer, i. In F and
subsequent editions Wolsey’s later title
is added.
88. Morinum] For the surrender
of Terouenne, 22 August, of Tournay,
21 September, and for Maximilian’s
visits to the English camp, see Brewer,
i, 4284.
95. Philoxenus] ap. Plut. (2. r4 D) de
poem. audiendis init. ; cf. Adag. 191.