propter metum pestis, vt ne cubiculum quidem meum fuerim in¬
gressus. Item cum redirem auecturus libros, solus omnes libros
resque composui: quo peracto, sero autem perfeceram, istinc abduxi
me nec in cubiculo meo cubui; negocium de transferendis sarcinis 15
Todoco commisi. Hoc animo non salutaui te.
Literas tuas septimo Octobris die scriptas pridie Calendas Nouembr.
accepi ; et ego iisdem de rebus iterum ad te scripseram. Si Matthaeus
non est apud te, apud Roffensem est, id quod magis etiam coniecta¬
bam. Sed quia separatim dederam, non adiunxit reliquis ; quod si 20
periit, mihi ipsi imputabo, et repetiti laboris taedio facilitatis poenam
a me exigam. Nos hinc passim fugientibus omnibus et ipsi rus
concesseramus, sed vini inopia fortasse nos Cantabrigiam rediget.
Gratulatus sum proximis literis, et iterum gratulor, quod ad
sanctissimos illos ac saluberrimos concionandi labores redieris. 25
Arbitror enim cessatiunculam illam in bonum etiam versum iri,
dum auidius audient cuius vocem aliquandiu desyderarunt. Incolu¬
mem te tueatur Opt. Max. Iesus.
Cantabrig. pridie Calendas Nouembris. [ANNO m. D.VII. ].
279. To WILLIAM GONELL.
Auctarium p. 135: E. p. 169: (Cambridge)
F. pp. 140 and 310: HN: Lond. vi. 38: LB. 173. (November init. 1513.)
[From the similarity of language this letter is plainly not long after Ep. 277.
If John Smith left on 1 Noy. 1513 as proposed, this may be placed rather later
in the month. In F and H this letter is printed twice over, in reprint of D
and E ; the references in H being iii. 4 and vi. 38, pp. 129 and 279. In N the
former is omitted. The symbols F', F?, H!, H? denote the two versions. The
signature from London added in H? was obviously suggested by Epp. 289 and
292, which it follows there. A visit to London at this time is improbable ; for
by the end of the month Erasmus had not yet met Ammonius (cf. Ep. 280. 18 n.).]
ERASMVS ROTERODAMYS D. GVLIELMO GONELLO SVO S. P.
Nm est, mi Gonelle, quod te vnius aut alterius interitus magno¬
pere territet, nisi passim malum vagari coeperit, praesertim cum
nunc in Anglia mutare locum nihil aliud sit quam mutare periculum,
non effugere. Fuge turbae colluuiem quantum potes; moderate
viue, sicuti facis ; tuos item a turbae commercio cohibe. Iam instat 5
hyems, quae solet huiusmodi mederi malis.
278.21. repetiti F : repetitus E. 29. pridie om. F. Nouembris add. E
Corrig. 279.4. DF: non effugere om. E.
278. 18. Matthaeus] Evidently part of 26. cessatiunculam] This interval is
Erasmus’ work on the New Testament. taken by all Colet’s biographers to have
2a, rus] To Gonell at Landbeach ; cf. been caused by the action of Bp. Fitz¬
p. 532. Lectures had been suspended james. Colet had perhaps been in¬
in Cambridge till Nov. 6 because of hibited from preaching, whilst the
the plague; see Cooper, Annals of charge of heresy was being examined ;
Cambridge, i, 295. cf. Ep. 270. 44 n.
ALLEN Nn