OCR Output

538 LETTERS OF ERASMUS Fi

Intelligo te nimium grauiter discruciari ac propemodum despon¬
disse animum, quod tibi crumena cum paucis nummis perierit,
Primum quid Musarum alumno cum pecuniis? quid Apollini cum

to Mida? deinde quid iuueni cum curis senilibus? denique quid est
quod tantulae pecuniolae iactura Gonelli tangat animum? Ego cum
ante quindecim annos redire in Galliam pararem, viginti libras in
littore Douariensi perdidi, et nondum ingressus nauem naufragium
feci. Vniuersas opes semel perdideram, et adeo non consternatus

13 sum animo vt alacrior etiam et ardentior ad libros redirem, moxque
intra paucissimos dies Prouerbiorum opus aedidi. Oblecta te Musis,
mi Gonelle; pecuniam istam aliqua tibi reddet fortuna vel cum
foenore. Interim sic existimato, Erasmi pecuniolas quantulaecunque
sunt tibi communes esse. Nostri desyderium non tibi molestius est

20 quam tui nobis; sed non semper saeuiet fortuna.

Ioannis mei discessus initio male me habebat; nune occalluit
animus, vt malim non redire. Quorsum enim attinet beneficium in
eos conferre qui non intelligunt? Nihil aeque perit atque id quod
confertur ingratis ; at longe magis perit quod praestatur non intelli¬

25 gentibus. Ingratus dissimulat, non intelligens ne sentit quidem.
Si quid nouabis, quaeso facias me certiorem. Cum dabitur colloqui,
communicabo tibi quod spero non ingratum fore nec inutile studiis
tuis. Bene vale.

Salutem ex me dices humanissimae matrifamilias ac caeteris

zo omnibus. Demiror Lupsetum nihil scribere; audire gestio quid
agat, quid valeat. Rursum vale. [Londini. m.p.xv.]

273280, FROM ANDREW AMMONIUS.

Farrago p. 231. London.
F. p. 358: HN: Lond. viii. go: LB. 186. 25 November.(1513).
[The date is fixed by Ammonius’ return from the French war, and by the

reference to Flodden. The letter was delivered in Cambridge on 27 November;
cf. Ep. 282. 24, 5.]

ANDREAS AMMONIVS DES. ERASMO S. P. D.

Teras a te in castris literas accepi, quibus ne Gallorum quidem
fuga mihi gratior extitit. Primis respondi castrensi dictione, nescio

279.9. DF!H!: quid Apollini cum Mida? om. EF?H?. ro. DF'H': cum
curis senilibus om. EF?H*. 13. EF?: Donariensi DF". 19. sunt DFE:
sint 2F°H?. 20. nobis DFH! : mihi EFD. 23. id quod EP: quod DF'H'.
31. quid DF?H?: qui MH. Londini add. H?. m.p.xv add. H?: m.p.x add. E.

12. quindecim annos] Not yet four- pp. 2, 522, and 506. i
teen ; cf. Ep. 119. 7n. For the weak- 13. nauem]Ini. p. 16. 19 the allitera¬
ness of Erasmus’ memory for dates see tion is changed in the revised editions.